Latinitas bona

Victor Ponta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Victor Ponta
Res apud Vicidata repertae:
Victor Ponta: imago
Victor Ponta: subscriptio
Nativitas: 20 Septembris 1972; Bucaresta
Patria: Romania

Officium

Officium: Q15304810, Q17278763, Q17278764, Q17556530
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Socialis Democratica Factio

Familia

Coniunx: Q274779
Victor Ponta

Victor Ponta (natus die 20 Septembris 1972 Bucarestae) vir publicus Romaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis (PSD) est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ponta bis uxorem duxit. E matrimonio primo filium habet. Deinde Dacianam Octaviam Sârbu legatam ad Parlamentum Europaeum et filiam ministri Eliadis Sârbu in matrimonium duxit. Ab ea filiam habet.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Ponta annis 1991 - 1995 in Universitate Bucarestensi iurisprudentiae studebat. Annis 1996 - 2001 delator publicus fuit. Anno 2003 doctor promotus est. Anno 2012 ei crimini dabatur, quod dissertationem suam ab alio auctore describeret[1]. Die 16 Decembris 2014 Ponta enuntiavit se gradum doctoris sua sponte deposuisse[2].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Initia[recensere | fontem recensere]

Annis 2001 - 2004 secretarius statalis in consilio ministrorum Hadriani Năstase fuit et ab anno 2002 sodalis Factionis Socialis Democraticae (PSD) est, cuius praeses ab anno 2010 functus est. Die 15 Iulii 2015 a magistratu praesidis factionis, non autem praesidis minisrorum se reccessit, postquam crimina corruptionis contra eum allata sunt. Successor eius praeses PSD pro tempore Livius Dragnea electus est.[3].

Primus minister[recensere | fontem recensere]

Die 27 Aprilis 2012 praeses rei publicae Traianus Băsescu eum mandavit, ut novum consilium ministrorum duceret successor Michaelis Răzvan Ungureanu[4]. Die 7 Maii 2012 revera praeses ministrorum electus est[5]. Die 6 Iulii 2012 Ponta iussit, ut senatus inimicum suum Traianum Băsescu praesidem deponeret et Crin Antonescu praesidem pro tempore faceret[6]. Qua de causa ab CFA et Unione Europaea valde vituperatus est[7]. Die 29 Iulii autem pars populi, quae suffragio de praeside deponendo interfuit, minor quam constitutione poscit, erat. Itaque Băsescu iterum magistratum suscepturus erat[8], sed Ponta hoc omnibus modis prohibere in animo habuit[9]. Quibus rebus adducta Unio Europaea Pontam admonuit, ut ad constitutionem rediret, ne iura Romaniae in UE diminuerentur[10]. Die 9 Decembris 2012 factio eius e suffragio parlamenti victrix abibit atque Ponta iterum praeses ministrorum electus est[11]. Propter crimina contra ministros consilii sui allata Ponta interdum et alia ministeria administravit. Anno 2013 etiam administer vecturae fuit. Die 29 Iulii 2014 Ponta pronuntiavit se candidatus praesidis Romaniae futurum esse[12]. Die 1 Augusti 2014 Hunor Kelemen minister culturae nuntiabat, se a magistratu recessurum propter iurgium inter ministros de iuribus Hungarorum. Die 10 Octobris 2014 Traianus Băsescu praeses eum dimisit et Ponta praeses ministrorum administerium pro tempore sucepit, quod cum Ponta de successore non convenit[13]. Die 2 Novembris 2014 Ponta plurima suffragia - 39 percentum - in electione praesidis abstulit, cum Nicolaus Iohannis, candidatus Liberalis Nationalis Factionis Romaniae, 30 per centum accipit[14]. Secundo autem in suffragio die 16 Novembris Ioannes 54,8 percentum suffragiorum accepit atque praeses rei publicae electus est[15]. Die 15 Decembris 2014 novos ministros parlamento proposuit, postquam UDMR factio Hungarorum consilium ministrorum reliquit[16]. A die 15 ad usque 30 Martii 2015 etiam pro tempore minister fiscalis fungebatur, postquam Darius Bogdan Vâlcov corruptionis accusatus ab hoc munere se recedere coactus est.[17]. Die 5 Iunii eiusdem anni nuntiatum est, contra ipsum Pontam a delatoribus corruptionis causa indagari. Quadecausa Nicolaus Iohannis praeses Pontam rogavit, ut a magistratu se recederet. Qui autem is negavit[18].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Victorem Ponta spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]