Michael Stănișoară
Michael (Dacoromanice Mihai) Stănișoară (natus die 11 Iunii 1962 Craiovae) vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Michael Stănișoară uxorem duxit atque filium et filiam habet.
Munus
[recensere | fontem recensere]Postquam scholam reliquit, Michael Stănișoară Timisvariae apud Universitatem Polytechnicam scientiae technicae studebat atque anno 1986 diploma accepit. Anno 2006 etiam doctor huius universitatis factus est. Annis 1986 - 1989 Drobetae Drobetae pro fabrica commerciali operam dedit, anno 1992 - 1994 pro camera commercii et industriae Mehedinţi circuli. Annis 1994 ad usque 1999 eius praeses fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Stănișoară ab anno 1997 praeses vicarius et ab anno 2000 praeses factionis PD-L in circulo Mehedinţi est. Annis 2000 - 2007 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae erat, deinde ad annum 2008 consiliarius Traiani Băsescu praesidis fuit. Tum Senator Romaniae electus est et ad annum 2012 mansit. A die 22 Decembris 2008 ad usque 23 Decembris 2009 minister munitionis in consilio ministrorum Aemilii Boc fuit. Ab anno 2012 iterum legatus ad Cameram est. Mense Martio 2013 ad PNL[1], mense Septembri 2014 ad Factionem Conservativam transiit[2].