Anna Birchall

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Anna Birchall
Res apud Vicidata repertae:
Anna Birchall: imago
Nativitas: 30 Augusti 1973; Mizil
Patria: Romania
Nomen nativum: Ana Călin

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania, member of the Chamber of Deputies of Romania, minister-delegate for European affairs
Munus: Politicus

Consociatio

Anna (Dacoromanice Ana) Birchall (nata die 30 Augusti 1973 in oppido Mizil in Prahova circulo nomine Ana Călin) causidica et rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Erudito et munus[recensere | fontem recensere]

Anna Călin ad annum 1996 ad Universitatem Bucarestensem iuriprudentiae studebat, deinde apud Universitatem Yalensem doctor iurisprudentiae promota est. Ab anno 2002 advocata, etiam pro societatibus commercialibus operam dedit. Postea etiam consiliaria senatus Romaniae et consilio ministrorum Romaniae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Birchall, sodalis factionis PSD, anno 2012 legata ad Cameram Legatorum Romaniae electa est et suffragio anni 2016 iterum legationem accepit. Die 4 Ianuarii 2017 nova ministra delegata rerum Europaearum in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominata est[1]. Hunc in magistatrum Dragoş Christiano Dinu successit. Die 10 Februarii etiam ministerium iustitiae pro tempore a Florino Iodarche, qui propter iram populi de amnestia politicorum de magistratu se recesserat, successit[2]. Mense Iunio eiusdem anni cum paene omnibus ministris se a magistratu recessit et Victor Negrescu die 29 Iunii ei successit[3]. Die 29 Ianuarii 2018 Prima ministra vicaria "pro amicitiis strategicis" in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe nominata est[4]

Familia[recensere | fontem recensere]

Maritus Annae ab anno 1998 Martinus Birchall est. Habent filium nomine Andreas Iacobus Ioannes Birchall.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Annam Birchall spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum Europaearum Romanici vel opum Europaearum (2001 - )
Coat of arms of Romania.svg
Hildegarda-Carola Puwak 2000 · Basilius Pușcaș 2003 · Alexander Fărcaș 2003 · Aemilius Ene Dinga 2004 · Anca Boagiu 2005 · Leonardus Orban 2011 · Eugenius Teodorovici 2012 · Marius Nica 2015 · Aura Răducu 2015 · Christianus Ghinea 2016 · Dragoş Christianus Dinu 2016 · Anna Birchall (res Europaeae) 2017 · Michaela Virginia Toader (opes Europaeae 2017) · Rovana Plumb (opes Europaeae) 2017 · Victor Negrescu (res Europaeae) 2017 · Marius Nica 2017 (opes Europaeae) · Rovana Plumb 2018 (opes Europaeae)