Șerban Mihăilescu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus Șerban (Dacoromanice Petru Șerban) Mihăilescu (natus die 8 Martii 1944 Bucarestae) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1961 - 1966 apud Institutum Polytechnicum Bucarestense studebat et machinator factus est. Tum in instituto universitari doctrinam machinalem exploravit. Annis 1993 - 1996 secretarius statalis in ministerio vecturae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Mihăilescu ab anno 1991 sodalis Factio socialis democratica (Romania)Factionis Democraticae Socialis (PDSR vel PSD) erat. Annis 1996 - 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit atque deinde senator est. A die 28 Decembris 2000 ad usque 20 Octombris 2003 minister ad secretariatum consilii ministrorum regendum primo ministro Hadriano Năstase fuit. Anno 2010 ad UNPR factionem transiit et eius praeses vicarius factus est. Anno 2011 corruptionis ad unum annum carceris damnatus est[1]. Anno 2014 iterum magistratus contra eum corruptionis causa cognoverunt[2].

Familia[recensere | fontem recensere]

Șerban Mihăilescu maritus est atque filium habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]