Mathaeus-Agathon Dan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mathaeus-Agathon (Dacoromanice Matei-Agathon) Dan (natus die 17 Septembris 1949 Bucarestae) vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Ad annum 1971 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat atque deinde apud institutum explorationis metallorum director oeconomus fuit. Post regimen communinisticam anno 1989 depositum in administratione ministeriorum operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1992 Dan, sodalis Factionis Socialis Democraticae (PDSR), primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2004 mansit. Annis 1992 - 1996 in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu et a die 28 Decembris 2000 ad usque 19 Iunii 2003 in consilio ministrorum Hadriani Năstase minister periegesis Romaniae fuit. Tum - anno 2001 "Hortum Draculae" Schaesburgi proposuit[1], qui autem numquam aedificatus est[2].

Familia[recensere | fontem recensere]

Dan uxorem Otiliam duxit atque filium Tudor habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri periegesis Romanici annis 1970 - 2009; 2017 -
Coat of arms of Romania.svg
Ioannes Cosma 1970 - 1978 · Nicolaus Doicaru 1978 · Aemilius Drăgănescu 1979 - 1982 · Ioannes Tudor 1982 · Nicolaus Gavrilescu 1982 - 1984 · Ioannes Stănescu 1984 - 1989 · Michael Lupoi 1990 · Constantinus Fota 1990 - 1992 · Mathaeus-Agathon Dan 1992 - 1996 · Ákos Birtalan 1996 - 1998 · Sorin Frunzăverde 1998 - 1999 · Mathaeus-Agathon Dan 2000 - 2003 · Helena Udrea 2008 - 2009 · Mircea Titus Dobre 2017 - 2018 · Bogdan Trif 2018


Notae[recensere | fontem recensere]