Aemilius Răzvan Theodorescu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Răzvan Theodorescu

Aemilius Răzvan (Dacoromanice Emil Răzvan) Theodorescu (natus 22 Maii 1939 Bucarestae historicus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1955 - 1963 Theodorescu apud Universitatem Bucarestensem historiae artis et culturae studebat. Annis 1959 - 1961 a Communistis ex universitate exclusus est. Annis 1963 - 1987 indagator apud Academiam Romaniae fuit. Anno 1968 honorem doctoris historiae adeptus est. Anno 1990 professor Universitatis Nationalis Artis Bucarestensis nominatus est. Ab eodem anno ad 1992 director Televisionis Romanicae factus est. Ab anno 2000 sodalis Academiae Romaniae est[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 2000 pro factione sua PDSR senator electus est et ad annum 2008 mansit. A die 28 Decembris 2000 ad usque 28 Decembris 2004 minister culturae in consilio ministrorum Hadriani Năstase fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Formula:Commons category