Titus Corlățean

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titus Corlățean

Titus Corlățean (natus 11 Ianuarii 1968 Medgidiae) vir publicus Dacoromanicus et sodalis Socialis Democraticae Factionis (PSD) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Titus Corlățean post scholam finitam Bucarestae et Lutetiae ad usque annum 1995 iurisprudentiae studebat et deinde legatus in administerio rerum exterarum operam dedit. Anno 2010 doctor iurisprudentiae promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 2001 - 2003 consiliarius rerum exterarum Hadriani Năstase praesidis ministrorum fuit. Anno 2002 ad factionem PSD accessit. Anno 2004 legatus ad Parlamentum Romaniae electus est. Quod exiit, ut anno 2007 legatus ad Parlamentum Europaeum fieret. Quem magistratum anno 2008 reliquit, ut senator Romaniae eligeretur. Die 7 Maii 2012 administer iustitiae, 6 Augusti eiusdem anni Administer Rerum Exterarum in consilio ministrorum Victoris Ponta nominatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]