Florinus Iordache

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Florinus Iordache
Res apud Vicidata repertae:
Florinus Iordache: imago
Nativitas: 14 Decembris 1960; Caracal
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania, President of the Chamber of Deputies of Romania, Minister of Justice of Romania
Munus: Politicus

Consociatio

Florinus (Dacoromanice Florin) Iordache (natus die 14 Decembris 1960 in Caracal) machinator, iuris prudens atque rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Institutio et munus[recensere | fontem recensere]

Ad annum 1985 Iordache apud Universitatem Craiovensem mechanicae studebat. Tum ad annum 1996 in fabricis in Caracal urbe patria machinator operam dedit. Ad annum 2002 etiam in Craiova studium iurisprudentiae absolvit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1996 primarius vicarius Caracal electus est et ad annum 2000 mansit. Tum Iordache sodalis factionis PSD (tum PDSR vocata) factus est et primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est, quod officium ad hunc diem administravit. A die 13 Iunii 2016 ad usque 21 Decembris 2016 etiam praeses huius camerae fuit. Die 4 Ianuarii 2017 minister iustitiae in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominatus est[1]. Iam die 9 Februarii 2017 se a magistratu se recessurum annuntiavit, quod ei decretum de amnestia politicorum crimini datum est[2]. Die 10 Februarii Anna Birchall ei pro tempore successit[3].

Familia[recensere | fontem recensere]

Iordache uxorem duxit atque filiam habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Florinum Iordache spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]