Marianus Sârbu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marianus (Dacoromanice Marian) Sârbu (natus die 12 Ianuarii 1958 in Budești in Călăraşi circulo) secretarius collegiorum opificum atque vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Ad usque annum 1990 iurisprudentiae studebat atque deinde secretarius collegiorum opificum operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1996 usque ad 2012 Sârbu, tum sodalis factionis PSD, legatus ad Cameram Legatorum Romaniae erat. A die 28 Decembris 2000 ad usque 19 Iunii 2003 in consilio ministrorum Hadriani Năstase minister laboris fuit. Deinde ad annum 2004 minister delegatus pro relationibus cum opificibus et conductoribus erat. In consilio ministrorum Aemilii Boc a die 22 Decembris 2008 ad usque 1 Octobris 2009 iterum administer laboris erat. Anno 2009 PSD reliquit et anno 2010 praeses novae factionis UNPR factus est. Quem honorem ad annum 2012 gessit. Anno 2014 post postquam praeses vicarius magistratus vectigalium nominatus est, a iudicio constitutionis se abdicare coactus est, quod huius magistratus non peritus esset[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]