Basilius Dîncu
Basilius Sebastianus (Dacoromanice Vasile Sebastian) Dîncu seu Dâncu (natus die 25 Novembris 1961 in Bistrița-Năsăud circulo[1]) sociologus atque vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Annis 1984 - 1989 apud Universitatem Claudiopolitanam philosophiae et historiae studebat. Ab anno 1991 professor eiusdem universitatis est. Anno 1998 doctor sociologiae promotus est. Anno 2003 praeses Agenturae Stragegiae Gubernandi apud consilium ministrorum Romaniae factus est. Quae Agentura autem anno 2009 dissoluta est[2]. Interim et professor apud Universitatem Bucarestensem docet. Praeterea praeses IRES - Instituti Romanici Evaluationis et Strategiae est[3].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Dâncu, qui sodalis Factionis Socialis Democraticae est, annis 2000 - 2003 minister informationis Romaniae in consilio ministrorum Hadriani Năstase et deinde annis 2004 - 2008 senator Romaniae fuit. Postquam Romania anno 2007 ad Unionem Europaeam accessit, a die 1 Ianuarii ad usque 9 Decembris eiusdem anni legatus ad Parlamentum Europaeum fuit. Die 17 Novembris Dîncu minister progressus regionalis et periegesis in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est[4].
Familia
[recensere | fontem recensere]Uxorem Mariam duxit atque liberos Aureliam et Hadrianum habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Data apud situm interretialem Camerae Legatorum Romaniae
- Data apud situm interretialem Parlamenti Europaei
- Pagina Dâncu apud facebook
- Pagina personalis
- Pagina secunda eius
- Biographia apud romania-on-line.net
Notae
[recensere | fontem recensere]
Bogdan Aurescu • Tánczos Barna • Lucianus Bode • Marcellus Boloș (2022–) • Marius Budăi • Sebastianus Burduja (2022–) • Hadrianus Câciu • Constantinus Cadariu • Hadrianus Chesnoiu (2021–2022) • Sorin Cîmpeanu (2021–2022) • Nicolaus Ciucă • Attila Cseke • Petrus Daea (2022–) • Ligia Deca (2022–) • Basilius Dîncu (2021–2022) • Gabriela Firea (2022–) • Sorin Grindeanu • Eduardus Novak (2022–) • Virgilius Popescu • Cătălin Predoiu • Alexander Rafila • Florinus Roman (2021) • Lucianus Romașcanu • Florinus Spătaru • Angelus Tîlvar (2022–) • Dan Vîlceanu (2021–2022) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: vide categoriam Res politicae Romanicae | |
Helena Udrea 2009 · Christianus Petrescu 2012 · Eduardus Hellvig 2012 · Livius Dragnea 2012 · Sevil Shhaideh 2015 · Basilius Dîncu 2015 · Sevil Shhaideh 2017 · Paulus Stănescu 2017 · Eugenius Teodorovici 2019 · Basilius Daniel Suciu 2019 · Ioannes Ştefan 2020 · Attila Cseke 2020 | |