Michael Dumitru

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Michael Dumitru (natus die 8 Iulii 1964 in Râu Alb in Dâmboviţa circulo) agronomus, oeconomus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1984 - 1988 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae agronomiae studebat atque deinde apud universitates varias institutionem suam perfecit. Annis 1988 - 1990 pro societate agraria operam dedit atqie deinde ad annum 1995 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae docuit. Deinde pro Commissione Europaea operam dedit atque ab anno 2014 director vicarius directorati progressus ruralis est[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

A die 23 Decembris 2009[2] ad usque 3 Septembris 2010 minister agriculturae Romaniae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]