Constantinus Argetoianu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Argetoianu.

Constantinus (Dacoromanice: Constantin) Argetoianu (natus die 15 Martii 1871 Craiovae, mortuus die 6 Februarii 1955 Sighet) vir publicus Dacoromanicus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius legatus militum fuit. Ipse post scholam finitam annis 1888 - 1896 apud universitates Bucarestensem et Lutetiae iurisprudentiae et medicinae studebat et doctor medicinae promotus est. Deinde legatus Romaniae factus est et Constantinopolis (1898 atque 1903 - 1904), Romae (1898 - 1903), Vindobonae (1904 - 1910) atque Lutetiae (1910 - 1913) legatus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Argetoianu ad Factionem Conservativam accessit atque anno 1914 senator, anno 1918 administer iustitiae nominatus est. Annis insequentibus administer aerarii publici, internarum rerum atque exterarum fuit. A die 28 Septembris ad usque 24 Novembris 1939 brevi tempore etiam praeses ministrorum Romaniae fuit. Postquam anno 1940 Ioannes Antonescu dictator rerum potitus est, Argetoianu se e vita publica recedere coactus est et in Helvetiam in exilium iit. Cum autem anno 1944 Unio Sovietica Romaniam occupavit, rediit atque iterum ad res politicas accessit. Anno 1947 Factionem Laboris et Reconstructionis condidit, quae autem mox a Communistis interdicta est. Anno 1950 Argetoianu incarceratus est et anno 1955 sine iudicio in carcere mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantino Argetoianu spectant.