Petrus Daea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Petrus Daea
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Novembris 1949;
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Senate of Romania, member of the Chamber of Deputies of Romania, Minister of Agriculture of Romania, Minister of Agriculture of Romania
Munus: Politicus

Petrus (Dacoromanice Petre) Daea (natus die 2 Novembris 1949 in Șișești in Mehedinţi circulo) machinator agritechnologiae et vir publicus Dacoromanicus est.

Eruditio et munus[recensere | fontem recensere]

Ad annum 1971 apud Universitatem Timisvariensem mechanicae agrotechnicae studebat. Deinde ad annum 2002 machinator in societatibus commercialibus operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Daea, qui ab anno 2001 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, annis 2002 - 2004 secretarius statalis in ministerio agriculturae erat. A die 14 Iulii ad usque 28 Decembris 2004 minister agriculturae in consilio ministrorum Hadriani Năstase erat. Tum ad annum 2012 senator Romaniae et deinde ad mensem Decembrem 2016 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae erat[1]. Die 4 Ianuarii 2017 iterum minister agriculturae - nunc in consilio ministrorum Sorin Grindeanu - nominatus est. Hunc in magistratum Ioachimo Irimescu successit[2]. Etiam in consilio ministrorum Michaelis Tudose[3] a die 29 Iunii 2017 et in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe[4] hunc magistratum tenet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]