Monica Iacob Ridzi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Monica Iacob Ridzi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Iunii 1977; Petroșani
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania, legatus ad Parlamentum Europaeum
Munus: Politicus

Consociatio

Monica Iacob Ridzi (nata die 30 Iunii 1977 in Petroșani in Hunedoara circulo) rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finicit, Iacob Ridzi ad annum 2000 apud Universitatem Petroșanensem, deinde ad annum 2003 apud Universitatem Apuliensem iurisprudentiae studebat atque ad annum 2007 iterum in Petroșani mechanicae. Praeterea annis 1997 - 2004 apud societatem commercialem Euro Riva Serv in Hunnopolis operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iacob Ridzi ab anno 1997 sodalis Factionis Democraticae erat, anno 2008 cum tota factione ad PD-L transiit, quem factionem autem die 21 Septembris 2012 reliquit[1]. Ab anno 2012 ad factionem PP-DD pertinuit atque mense Octobri 2014 ad factionem UNPR transiit[2]. Ab anno 2004 legata ad Cameram Legatorum Romaniae est et anno 2007/08 etiam legata ad Parlamentum Europaeum. A die 22 Decembris 2008 usque ad 14 Iulii 2009 ministra iuventutis in consilio ministrorum Aemilii Boc fuit. A magistratu se recedere coacta est, quod corruptionis accusata est. Qua de causa mense Ianuario 2014 ad quinque annos carceris damnata est[3]. Sed ad summum iudicium provocans non prius quam anno 2015 incarcaerata est. In carcere nunc carmina componit et actrix agit[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri iuventutis et artis gymnicae Romanici (1990–)