Jump to content

Petrus Ninosu

E Vicipaedia
Wikidata Petrus Ninosu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Novembris 1944; Bucaresta
Obitus: 26 Iulii 2008; Bucaresta
Patria: Romania

Petrus (Dacoromanice Petre) Ninosu (natus die 9 Novembris 1944 Bucarestae, mortuus die 26 Iulii 2008 eodem loco) iudex et rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae fuit.

Institutio et munus

[recensere | fontem recensere]

Ad annum 1968 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat, deinde militavit et anno 1969 in ministerio commercii externi operam dedit. Annis 1970 - 1976 causidicus Bucarestae fuit atque deinde in ministerio iustitiae operam dedit. Etiam post finem regiminis Communisticae in ministerio mansit. Anno 2001 Ioannes Iliescu praeses rei publicae eum iudicem summi iudicii Romaniae nominavit. Die 26 Iulii 2008 hoc officio fungens mortuus est[1].

Cursus honoris

[recensere | fontem recensere]

Cum aliis post rerum eversionem anni 1989 "Frontem Salutis Nationalis" condidit et eius legatus anno 1990 ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 1992 mansit. A die 19 Novembris 1992 ad usque 6 Martii 1994 minister iustitiae Romaniae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit. Annis 1992 - 2000 - nunc sodalis factionis Socialis Democraticae - senator Romaniae fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]