Theodorus Baconschi
Theodorus (Dacoromanice: Teodor) Baconschi (natus die 14 Februarii 1963 Bucarestae) anthropologus, legatus et vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Anatolius Baconschi poeta Dacoromanicus fuit, qui terrae motu magno anno 1977 necatus est. Matris nomen Clara erat.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Post scholam finitam ad usque annum 1985 apud Universitatem Bucarestensem et ad usque 1991 Lutetiae Anthropologiae religionis studebat atque diploma abstulit. Anno 1994 doctor philosophiae promotus est. Annis 1995 - 1996 anthropologiam in universitate Bucarestensi legit[1]. Annis 1999 - 2001 legatus Romaniae ad Sanctam Sedem et Rem publicam Sancti Marini fuit. Deinde legatus in Portugalliam (2002 - 2004) et Franciam (2007 - 2009) missus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Die 23 Decembris 2009 Aemilius Boc praeses ministrorum eum administrum rerum exterarum nominavit. Die 23 Ianuarii 2012 propter sententias acerrimas de pauperibus ab eodem praeside ministrorum demissus est[2]. Anno 2013 ad novam factionem PMP accessit.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Catharina Andronescu • Ioannes Ariton • Theodorus Baconschi • Sulfina Barbu • Ioannes Bazac • Radu Berceanu • Basilius Blaga • Anca Boagiu • Aemilius Boc • Ladislaus Borbély • Ioannes Botiş • Attila Cseke • Christianus Diaconescu • Livius Dragnea • Michael Dumitru • Daniel Funeriu • Georgius Ialomițianu • Traianus Igaş • Hunor Kelemen • Sebastianus Lăzăroiu • Béla Markó • Nicolaus Nemirschi • Daniel Nica • Constantinus Niță • Gabriel Oprea • Leonardus Orban • Theodorus Paleologu • Sorina-Luminița Plăcintă • Georgius Pogea • Cătălin Predoiu • Monica Iacob Ridzi • Ladislaus Ritli • Gabriel Sandu • Elias Sârbu • Marianus Sârbu • Michael Şeitan • Michael Stănișoară • Valerius Tabără • Helena Udrea • Hadrianus Videanu • Sebastianus Vlădescu • Valerianus Vreme | |