Ladislaus Ritli

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ladislaus (Dacoromanice Ladislau) Ritli (natus die 8 Iunii 1948 Varadini) medicus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Ritli ad annum 1973 apud Universitatem Timisvariae medicinae studebat atque paediatricus operam dedit. Annis 1978 - 1986 director valetudinarii oppidi Ștei, tum inspector sanitatis in circulo Bihor, deinde valetudinarii Universitatis Varadinensis erat. Annis 1997 - 2009 director inspectionis sanitatis in circulo Bihor fuit. Anno 2002 in valetudinario Varadini viginti infantes sinistro casu mortui sunt, quod ei postea obiectus est[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ritli, sodalis factionis Hungarorum, die 17 Augusti 2011 minister valetudinis in consilio ministrorum Amilii Boc nominatus est[2]. Quem magistratum etiam praeside ministrorum Michaele Răzvan Ungureanu tenuit. Die 7 Maii 2012 cum toto consilio ministrorum Ungureanu dimissus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]