Ioannes Predescu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Predescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Octobris 1927;

Officium

Officium: Iudex
Munus: Iudex

Consociatio

Ioannes (Dacoromanice Ion) Predescu (natus die 2 Octobris 1927 in vico Optași in Olt circulo) iuris prudens, iudex et rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Predescu iurisprudentiae et philosophiae apud Universitatem Bucarestensem studebat, tum Craiovae causidicus operam dedit. Anno 2004 iudex in summo iudicio Romaniae electus est. Anno 2013 hic magistratus exiit[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Predescu anno 1990, post finem regiminis Communistarum, primo senator Romaniae electus est et ad annum 2004 mansit. A die 3 Septembris ad usque 11 Decembris 1996 minister iustitiae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]