Suffixum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Suffixum est morphema grammaticum radici aut vocali thematicae verbi suffixum, quo forma et vis vocabuli mutantur et circumscribuntur. Suffixa duorum generum sunt:

  • flexiva, quibus verba declinabilia flectuntur, sicut (hiem)-s, -em, -is, -i, -e. Flexura nominum in grammatica Latina declinatio, verborum autem coniugatio est
  • derivativa, quibus nova vocabula a praesentibus verbis deducuntur et suis quidque partibus orationis adsignantur, sicut auctusauctorauctoritasauctoritativus. Alia exempla suffixorum derivativorum sunt -ulus, -tat- (-tas), -tut- (-tus), -men, -monia, -ura, -or. Quae ratio a Varrone "declinatio voluntaria" appellatur.[1]

De syntheticarum linguarum vocabulis, ubi limes suffixi sit — utrum puta lupus, lupum in /lup-us, lup-um/ an in /lupu-s, lupu-m/ dividenda sint — non semper scimus. Itaque simpliciter de exitu verbi loqui solemus.

Exempla aliarum linguarum[recensere | fontem recensere]

  • Sanscritice: Radix bhr → thema praesentis bhara + suffixum personis et numeri mibharami, "fero". Forma flexionis verbi formavimus. Itaque suffixum flectens dicitur.
  • Theodisce: Thema lach + suffixum -ellächel. Thema derivatum formavimus. Itaque suffixum derivativum dicitur. adiectivo: Theodisce klug, "prudens" + suffixum -heitKlugheit, "prudentia".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lat. 8.23.


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!