Binomen

Latinitas bona
E Vicipaedia

Binomen[1] aut nomen binominale est appellatio speciei in lingua Latina botanica aut zoologica aut bacteriologica. Secundum regulas harum linguarum, speciei appellatio vocabula duo habet, primum quod nomen generis, secundum quod epitheton speciei est. Sunt tres nomenclaturae; ICN/ICBN pro plantis, fungis, et algis, atque ICZN pro animalibus, atque ICSP pro bacteria archaeaque. Nomen unius speciei constatur e nomine generis et ex epithete specificum.

Nomine botanico aut mycologico addendum est nomen abbreviatum auctoris (vide Nomina abbreviata botanistarum et mycologorum); nomine zoologico addendum est nomen plenum auctoris (vide Index nominum zoologorum) et annum inventionis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Neologismus eruditorum hodiernorum, anno 1953 inventus (vide Vicipaediam Anglicam).

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]