Latinitas bona

Lentia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Lentia
Res apud Vicidata repertae:
Lentia: insigne
Civitas: Austria
Locus: 48°18′0″N 14°17′0″E
Numerus incolarum: 204 846
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Klaus Luger
Procuratio superior: Austria Superior

Geographia

Superficies: 95.99 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Altenberg bei Linz, Engerwitzdorf, Steyregg, Luftenberg an der Donau, Asten, Sankt Florian, Ansfelden, Traun, Leonding, Puchenau, Gramastetten, Lichtenberg

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Carolaeburgum-Wilmersdorfium, Budovicium, Chengdu, Tacape, Salinae Saxonicae, Kansiopolis, Gwangyang, Linköping Municipality, Linz am Rhein, Mutina, Albufeira, Corona, Novogardia Inferior, Norrköping Municipality, San Carlos, Río San Juan, Zaporizhia, Tammerforsia, Dorylaeum, Goritia, Dunaújváros

Tabula aut despectus

Lentia: situs
Despectus ad urbem de monte Pöstlingberg

Lentia[1][2] seu Lentium[3] (Theodisce: Linz) est urbs in Austria ad Danubium flumen sita et caput provinciae Austriae Superioris. Post Vindobonam et Graeciam numero incolarum tertium locum inter urbes Austriacas tenet. Anno 2009, Lentia una cum Vilna titulum capitis culturalis Europae tulit. Ex 2014, Lentia pars coniunctionis urbium creatorum UNESCO est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam quarto saeculo a.C.n., compluria oppida Celtica in ea regione, quam Lentia hodierna occupat, sive in collibus sive in utraque Danubii ripa exstiterunt, quorum unum in monte Freinberg vocato situm Celtarum lingua Lentos ('flexibilis, incurvatus') appellatum esse videtur, quod nomen in posteriora castra Romana translatum est.

Lentia pars Imperii Romani erat. Inter annos 166 et 180, dum bellum Marcomannicum geritur, Marco Aurelio imperatore castra posita sunt. Quorum fit mentio in Notitia Dignitatum (circiter 420) sub nomine Lentia. Oppidum quamvis compluries a Germanis deletum, tamen in Medium Aevum permanebat et ab saeculo octavo, cum Tassilone III duce in dicionem ducatus Bavariae venisset, denuo florescebat.

Anno 799, nomen vernaculum Linze primum litteris apparet, anno 806 Lentia mercatus dicta est, sub annum 1240 urbi praetor et sigillum urbanum tributa sunt. Cum urbs illo tempore in confinibus ducatus Austriae sita esset, portorium exigebatur, quo incrementum civitatis magnopere augebatur, cuius rei testimonio est novum forum anno 1230 creatum. Inter annos 1489 et 1493 Friderico III imperatore Lentia caput Sacri Imperii Romani erat.

Novis temporibus industria Lentiam venit. Hodie Lentia ab urbe industriae in urbem culturae mutatur.

Religiones[recensere | fontem recensere]

Ad 1600, maxima Lentiae pars incolarum confessioni Augustanae addicta, ecclesia autem Catholica paene exstincta erat. Post Reformationem Catholicam, initio saeculi decimi septimi habitam usque ad hodiernum diem, maior civium pars sunt Catholici Romani. Lentia etiam est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, nomine Dioecesis Linciensis. Praesens Episcopus Ludovicus Schwarz[4] anno 2005 nominatus est. Lentia multas ecclesias magnificas habet. Ecclesia Cathedralis Nova[5] principio saeculi vicesimi aedificata maxima Austriae ecclesiarum est.

Aliae ecclesiae praeclarae:

  • Ecclesia parochialis urbis (Theodisce: Stadtpfarrkirche)
  • Ecclesia cathedralis antiqua (ecclesia Iesuitarum)
  • Ecclesia Ordinis Sanctae Ursulae
  • Ecclesia tituli "basilica minor" in monte Pöstlingberg (Basilica peregrinationis ad Mariam dolorosam)
  • Ecclesia Sancti Martini (quae est antiquissima ecclesia urbis tempore Caroli Magni fundata).

Schola episcopalis (antea "seminarium minus") nomine Collegium Petrinum anno 1897 condita est.

Alia aedificia visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Aedificia fori et aedificia centri historici.
  • Castellum: Prima mentio facta est anno 799; saeculo quinto decimo, sedes imperatoris Friderici III erat. Ex anno 1966, hospitio museo historico-ethnographico praebet.
  • Lentos: Aedificium notandae architecturae modernae ad Danubium situm cum pinacotheca arti recenti destinata.
  • Centrum artis electronicae: Aedificium notandae architecturae modernae ad Danubium situm cum museo artis mediae electronicae.
  • Brucknerhaus: Domus musicae arti dedicata, quae nomen a compositore Antonio Bruckner trahit.
  • Novum theatrum variis musicae spectaculis dedicatum et anno 2013 apertum.

Artes et scientiae[recensere | fontem recensere]

Quattuor universitates Lentiae sitae sunt:

Regiones urbanae[recensere | fontem recensere]

Lustenau, urbana Lentiae regio, usque ad annum 1873 liberum municipium erat.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Alii cives[recensere | fontem recensere]

Coniunctiones communium[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lentiam spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Lentiae regiones