Roman numeral 10000 CC DD.svg

Linguae Khoisanae

E Vicipaedia
(Redirectum de Linguae Khoisan)
Jump to navigation Jump to search
Linguae Khoisanae
Situs: Africa austrina
Status: familia linguarum ab aliis longe segregata; nonnulli in eam includunt Hadza et Sandawe
Divisiones:
ISO 639-2: khi
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguarum Africae et paeninsulae Arabicae

Linguae Khoisanae[1] sunt grex linguarum in Africa austrina adhibitarum. Huic gregi pertinent tres familiae, scilicet:

His autem addunt eruditi duae linguae segregatae in Africa orientali notis, scilicet Hadza et Sandawe.

Linguae Khoisanae notae sunt rararum causa consonantum lingualium "ingressivarum" (aër ingrediens et non egrediens) quae multis sermonibus consonantes "clic(k)"[en] appellantur.

Nonnullae linguae Khoisanae (e.g. Namaquensis in grege centrali - linguae Khoe) tria genera habent, masculinum, femininum et commune; alii, in grege boreali (linguae Juu), quinque genera habent, humanum, animale et tria inanimata.

Linguae Khoisanae citius analyticae sunt, sed etiam flexuras continent. Sententiae plerumque subiecto incipiunt, sed obiectum verbum temporale sequitur in grege boreali, cum verbo temporali anteeat in grege centrali (vide typologiam linguisticam: Positio subiectorum–verborum–obiectorum).[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide adiectivum "khoisana" hic.
  2. De nomine Latino vide species Anthophora namaquensis hic et Breviceps namaquensis hic.
  3. Encyclopædia Britannica: Khoisan languages.

Nexus interni


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!