Romanus Prodi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Romanus Prodi
Romano Prodi
Romanus Prodi
Romanus Prodi die 27 Martii 2007
Natus 9 Augusti 1939
Scandiano


Romanus Prodi (Italiane: Romano Prodi) 1939 anno in oppido Scandiano Italiane vocato, in Regiensi Provincia, natus est: publica bona administrandi et rerum civilium peritus vir factus est. Bis ( 1996 - 1998; 2006 - 2008) Italiae praeses consilii ministrorum fuit .

Anno 1961 in Catholica Universitate Mediolani, iuris prudentiae doctoris insigne consecutus est, et postea Londinii atque in Americae Foederatis Rebus Publicis studia penitus didicit. Anno 1963, Prodi munus academicum in Bononiae Universitate incepit: officinae apparatus docuit, et parvarum fabricarum progessionem contentionemque pervestigavit; deinde nexus inter res publicas mercatumque, "privatidiaciones," scholasticas rationes, Europaeam "integrationem" et "capitalismi" exemplaria perdidicit.

Inter 1974 et 1978 annos, praefuit officinae librariae; anno 1981, sodalitatem pertinentem ad publicarum divitiarum studia instituit.

Inter 1978 et 1979, fuit Fabricae Administer. Inter 1982 et 1989 annos Instituto pro "Reconstructione Industriali" (Fabricae Refectione) praefuit; anno 1993, ad Institutum revocatus est et privatis magnorum negotiorum possessione cessit.

Anno 1995, Uliva societas constituta est et Prodi rem publicam capessivit: anno 1996, post creationes praeses consilii ministrorum factus est; Prodi rectores in euronis coniunctionem nummariam Italiam tulerunt et anno 1998 imperium deposuerunt.

Anno 1999, Consilium Europaeum et Parlamentum Europaeum Prodi Europaeae Commissionis Praesidem designaverunt. Anno 2004, mandatum exiit: Prodi in Italia mediae sinistraeque partium princeps rursus factus est.

Anno 2006 in creationibus mediae sinistraeque partium Unio exiguis subselliis vicit, ergo Prodi Neapolitanus vixdum electus praeses mandavit ut rem publicam gubernaret, quamquam Italiam administrare debuit cum multis factionibus et iis vacillantibus.

Die 24 Ianuarii 2008, cum senatores Clemens Mastella et Lambertus Dini in Silvii Berlusconi partes transierunt (accurate redierunt), se a munere removere debuit, quia in parlamentum profligatus.

Postea, tranquillitatem expectens, a negotiis publicis se removit ad studiaque perfugit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Romanum Prodi spectant.