Thasos est insula Graeciae, ad septentrionales partes Maris Aegaei iacens, haud longe ab ora Thraciae distans. Parii Thasum saeculo VIII exeunte debellavit ibique coloniam constituerunt; Archilochus poëta Parius qui in exercitu profectus est de insula sic cantavit: "ἥδε δ᾽ ὥστ᾽ ὄνου ῥάχις ἕστηκεν, ὕλης ἀγρίας ἐπιστεφής.[1] Saeculis VII et VI Thasii Pariorum coloni divitissimi fiunt ob aurum in insula ipsa et iuxta oram Thraciae adiacentem effoditum;[2] etiam lignum et vinum produxerunt. Emporia continentalia Oesyma, Galepsus et Apollonia fodinaeque Scaptesyle Thasiis tributaria fuerunt. Anno 464/463 a.C.n. Thasos Atheniensibus subiectus est.[3]
Ibi temporibus antiquis productum est vinum Thasium. Hordeum in insula Thaso cultum Archestratus saeculo IV a.C.n. laudavit, sed post Eresium Lesbi ordinavit:
| Principio munus eloquar Cereris |
Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο |
| pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. |
Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν ... |
| Thebis etiam, quae portis septem patent, probam |
Ἐστὶ δὲ κἀν Θήβαις ταῖς ἑπταπύλοις ἐπιεικῆ |
| et in Thaso et in quibusdam aliis oppidis nancisceris.[4] |
κἀν Θάσῳ ἔν τ´ ἄλλαις πόλεσίν τισιν.[5] |
- "Thasos" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus
- "Thasos" in Richard Stillwell et al., The Princeton Encyclopedia of Classical Sites (Princeton, 1976) Textus
- Perdrizet, "Skaptésylé" in Klio vol. 10 (1910) pp. 1-27
- Georgius Perrot, Mémoire sur l'île de Thasos. Lutetiae, 1854 Textus apud archive.org
- J. Pouilloux, Recherches sur l'histoire et les cultes de Thasos vol. 1. Lutetiae, 1954