Herodes Magnus

E Vicipaedia
Haec pagina Herodem Magnum tractat. Si alium Herodem quaeris, vide Herodes (discretiva).
Wikidata Herodes Magnus
Res apud Vicidata repertae:
Herodes Magnus: imago
Herodes Magnus: imago
Nativitas: 74 a.C.n.; Idumaea
Obitus: 4 a.C.n.; Iericho

Familia

Genitores: Antipater; Cypros
Coniunx: Malthace, Cleopatra of Jerusalem, Mariamme I, Doris, Mariamne, unknown value, Elpis
Proles: Herodes Antipas, Olympias, Antipater, Herodes Archelaus, Salome, Herod II, Aristobulus IV, Philippus (tetrarches), Herod IV, Alexander, Salampsio, Cypros
Familia: Herodian dynasty

Memoria

Sepultura: Herodium

Herodes I (cognomen Magnus, seu Ascalonita; Hebraice הוֹרְדוֹס; Graece Ἡρῴδης; natus c. 73 a.C.n., mortuus 4 a.C.n.) fuit rex Iudaeae, cliens Imperii Romani, amator culturae Graeco-Romanae, luxuriosis aedificationibus, consiliis aliquando saevis notus. In Novo Testamento persecutor Iesu infantis esse narratur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Herodes, filius Antipatris Idumaei, anno 47 a.C.n. praefectus Galilaeae creatus est. Primo Cassium Brutumque secutus est; dein M. Antonio totum se dedit, cum Phasaelo fratre, tetrarcha Iudaeae factus. Postea, Antonio annitente, a Senatu Romano rex dictus, et Antigonus II, eius aemulus, capite multatus est. Ductâ Mariamme I, filiâ Alexandri nepte Aristobuli II, Aristobulo fratri eius pontificatum contulit; mox eum mergi, et Hyrcanum II avum, aetatis 80, interimi iussit. Victo ad Actium Antonio, ab Augusto in insula Rhodo veniam nactus, post reditum Soëmum primo, dein Mariammen necavit: eius furiis postmodum misere exagitatus. Exin Alexandram huius matrem interfecti, nec amicissimis parcens, sororis Salomes maritum, omnesque de stirpe Hasmonaeorum e medio sustulit. Humanitatem utcunque erga Iudaeos, pestis famisque tempore, testatus est. Reparavit templum, sed et theatro atque amphitheatro exstructo, quinquennales in Augusti honorem ludos celebravit: ibi ipso e Syria reverso, trium novarum provinciarum dominio donatus. Hinc porro templum in Trachonitide imperio sacravit, et Caesareae, alio templo condito, colossum erexit, qui Iovem Olympicum mole aequaret. Agrippam Hierosolymis magnificentissime excepit, annoque post viribus, consiliis suâque personâ ipsi praesto fuit. Hinc Romam profectus est, ut Augustum inviseret, filios dein suos in eius aula educatos, Alexandrum et Aristobulum, in Iudaeam reversus occidit, superaddito paulo post calumniatore illorum Antipatro, quem adhuc privatus genuerat. In morbum implicitus, Iudam et Matthiam, doctores celebres, a quibus concitata iuventus aquilam inauratam de apice templi decusserat, vivos comburi iussit.[1]

De moribus[recensere | fontem recensere]

Herodis immanitas erga propinquos et cognatos proverbii instar erat adeo ut quinto adhuc saeculo Macrobius dictum Graecum Augusto attributum rettulerit quo imperator amicum suum talibus verbis irridebat ː Melius est Herodis porcum esse quam filium[2] (Graece hus et huios), iocose alludens ad praeclarum Iudaeorum morem quibus suilla carne vesci nefas erat. Non enim uxorem tantum Mariammen et avum uxoris et matrem uxoris et fratrem uxoris sed etiam tres e propriis filiis necari iusserat.

In Bibliis Sacris[recensere | fontem recensere]

Auctor Evangelii secundum Matthaeum narrat Herodem Magnum, audientem e magis de rege Iudaeorum nato, turbavisse. Scribit "Herodes... mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis".[3] Hoc Infanticidium Bethlemiticum (vel "caedes innocentium") in aliis fontibus huius temporis non reperitur et ab historicis hodiernibus dubitatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Magna pars huius paragraphi translata est a commentario de Herode in Hofmanni Lexico universali.
  2. Saturnalia II.4.11.
  3. Mat. 2:16.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Grant, Michael. Herod the Great. New York: American Heritage Press, 1971. ISBN 0-07-024073-6.
  • Günther, Linda-Marie, ed. Herodes und Jerusalem. Stuttgart: Franz Steiner Verlag, 2009.
  • Günther, Linda-Marie, ed. Herodes und Rom. Stuttgart: Franz Steiner Verlag, 2007.
  • Hadas-Lebel, Mireille, Hérode, Fayard, 2017
  • Harari, Ruth. Hérode le Grand ou le refus d'un peuple, Parisiis, Cerf, 1986
  • Jacobson, David M. and Nikos Kokkinos (еdd). Herod and Augustus: Papers Held at the Institute of Jewish Studies Conference, University College London, 21–23 June 2005. Leiden: Brill, 2009.
  • Kasher, Aryeh et Eliezer Witztum. King Herod: A Persecuted Persecutor. A Case Study in Psychohistory and Psychobiography. Berolini et Novi Eboraci : Walter de Gruyter, 2006.
  • Kokkinos, Nikos. The Herodian Dynasty: Origins, Role in Society and Eclipse. Sheffield: Sheffield Academic,1998.
  • Laperrousaz, Ernest-Marie, Hérode le Grand : constructions, mouvements spirituels ou religieux de son époque, Parisiis, 2010
  • Prause Gerhard, Herodes der Große. Die Korrektur einer Legende, Deutsche Verlags-Anstalt, Stuttgart 1990, ISBN 3-421-06558-6.
  • Richardson, Peter. Herod the King of the Jews and Friend of the Romans. Edinburgh: 1999.
  • Roddaz, Jean-Michel et Golvin, Jean-Claude. Hérode : le roi architecte, Arelate, Actes Sud, 2014
  • Schalit, Abraham. König Herodes : Der Mann und sein Werk. Berolini : W. de Gruyter, 1969.
  • Schwentzel, Christian-Georges. Hérode le Grand. Paris: Pygmalion, 2011.
  • Smallwood Maria, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4
  • Vogel Manuel, Herodes. König der Juden, Freund der Römer. Evangelische Verlags-Anstalt 2002, ISBN 3-374-01945-5 (Biblische Gestalten 5).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Herodem Magnum spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon