Dialogus de oratoribus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tacitus in aedibus parlamenti, Vindobona, oratores inspirat.

Dialogus de oratoribus est liber brevis a Tacito scriptus inter annos 102 et 107,[1] qui de eloquentia tractat. Tacitus librum L. Fabio Iusto dedicat; prima verba sunt:


Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata vix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici et advocati et patroni et quidvis potius quam oratores vocantur.

Tunc narrat sermonem inter Curiatium Maternum, fabularum scriptorem, M. Aprum (cos. suff. 103), Iulium Secundum senatorem; tempus est fere anno 75 p.C.n. Consentiunt oratores antiquos, Ciceronem primum inter omnibus, meliores fuisse quam oratores eorum temporis; de causis disputant.

Dialogus una cum aliis operibus minoribus Taciti in uno codice ad nostram aetatem venit, codice Hersfeldensi dicto, in Italia cognito anno 1425,[2] qui codex inter annos 830 et 850 litteris minusculis scriptus est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Brill's New Pauly, s.v. Tacitus
  2. Praefatio illius Kostermann, p. v
  3. Kostermann, p. x

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Koestermann, Ericus. 1964. P. Cornelii Taciti libri qui supersunt, t. II fasc. 2. Lipsiae: Teubner.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Dialogus de oratoribus apud Vicifontem.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!