Constantinus Centeres

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Constantinus Centeres (gen. Centeris; Neograece Κωνσταντίνος sed communiter Κώστας Κεντέρης; natus die 11 Iulii 1973 Mytilenae Lesbi) athleta Graecus est.

Centeres se athleticis dabat ex aetate sua 10, et decem fere post annos serio cursus agere incepti, domicilio Thessalonicam mutato. Centeres praesertim cursus 200 et 400 metrorum currere solet.

Tamen modo anno 1999 Centeres primum certaminibus internationalibus competere incepit. Causa huius et malae cuiusdam fortunae, minima fama fruebatur quando se ex inopinato dignum cursus 200 metrorum monstravit Olympiis Aestivis anni 2000 Sydneiensibus. Nemo Centerem inter vincturos numeraverat cum aureum nomisma referret.

Cursum 200 metra longum quoque inter Certamina Mundana 2001 Edmontonensia vicit, post annum plus minusve nullius competitionis. Anno sequente Centeres palmam Europaeam Monachii retulit.

Quod attinet ad Olympia Aestiva anni 2004, Centeres spes quaedam Graecorum victoriae in certamine "athletico" quod dicitur fuerat, et candidatus veri similis et gratus qui flammam Olympiacam incenderet. Tamen pride Certamina, neque Centeres neque Aecaterine Thanu socia exercendi, se rediderunt examinationi in medicamenta stupifactiva, asseverantes se vulnera quendam ob cladem birotae autocineticae accepisse. Infamia volante se Certaminibus Olympiis 18 Aug. abdicaverunt, cum exercitore suo Christo Tseco.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]