Roman numeral 10000 CC DD.svg

Respublica Genuensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Reipublicae Genuensis

Respublica Genuensis[1] (Italiane Repubblica di Genova) sive Respublica Ianuensis[2] (quia medio aevo Genua et Ianua vocabatur) fuit antiqua civitas in parte ad occidentem spectante Italiae septemtrionalis, cuius terrae circiter congruentes cum praesenti regione Liguria erant. Sententia Reipublicae erat Respublica superiorem non recognoscens

Aevo Medio Respublica Genuensis fuit etiam multa saecula potentissima in toto Mari Mediterraneo. Opes reipublicae per maria auctae sunt: in saeculo XIV possidebant Genuenses colonias in Oriente, Cypro, Mare Nigro, Graecia, Sicilia, Sardinia nec non totam Corsicam et Liguriam.

In proelio Meloriensi (Italice battaglia della Meloria) Pisae debellatae sunt.

Anno 1339 Primus dux (vulgo doge), magistratus supremus, factus est.

Anno 1408 Trapeza Sancti Georgi, argentaria maxima Mediterranei, constituta est.

Etiam tunc in saeculo XVIII ad rempublicam pertinebat Corsicam, sed anno 1768 haec insula Franciae vendita est.

Respublica Genuensis finem habuit anno 1796, cum Napoleo I Genuam cepit et anno 1797 Rempublicam Liguricam exemplo Franciae constitutam proclamavit. Quam imperator Franciae anno 1805 suo imperio adiunxit. Post cladem Napoleonis anno 1814 in Consilio Vindobonum Respublica incolis invitis non restituta est, sed eius terrae Regno Sardiniae adiunctae sunt.

Respublica Genuensis (terrae Flavae pictae in parte inferiore imaginis) anno 1796 ante invasionem Napoleonis I

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liber jurium Reipublicae Genuensis Historiae Patriae Monumenta edita iussu Regis Caroli Alberti
  2. Statutorum ciuilium serenissimae Reipublicae Januensis libri sex


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!