Lemnos
| Lemnos Δήμος Λήμνου |
|
|---|---|
| Indicia fundamentalia | |
| Civitas | Graecia |
| Regio | Aegaeum Boreale |
| Unitas regionalis | Lemnos |
| Area | 477.27 km² |
| Numerus incolarum | 17545 (census anni 2010[1]) |
| Spissitudo incolarum: | 37 incolae per km² |
| Latitudo | 39° 55' N |
| Longitudo | 25° 14' E |
| Sedes administrativa | Myrina |
| Pagina interretialis | www.limnos.gov.gr/ |
Situs Lemni in regione Aegaeo Boreali |
|
Lemnos (Graece Λήμνος) est insula et demus Graeciae in mari Aegaeo iacente. Insula 476 chm2 continet; incolae Lemnii dicti[2] 17 000 circiter sunt.
Lemnos mythica [recensere]
Temporibus Graeciae antiquae insula notissima erat templo et cultu Hephaesti.[3] Narrabatur etiam Hephaestos in insulam Lemnum cecidisse, tum cum a patre irato ab Olympo praecipitatus est (e quo tempore claudicavit deus). Ibi enim volcanius mons fuerat, quo deus velut officina ad arma deorum fabricanda utebatur[4]. Haec est fortasse causa cur Veneris aras Lemniades neglexerint (nam Venus infida uxor Hephaisti erat[5]). Certe Aphrodite irata omnes mulieres huius insulae tam taetro odore adfecit ut viri cum eis concubare desierint atque concubinas ex Thracia sibi adsciverint. Tum Lemniades furore amentes factae una nocte omnes viros in insula necaverunt, nisi quod Hypsipyle, filia regis, patri suo Thoanti pepercisse dicitur. In hac insula Argonautae quoque paulo post morati sunt, dum iter faciunt ad Colchos, et liberos ex Lemniadibus genuerunt.[6] Ibidem per decem annos Philoctetes quoque, ab Achivis relictus ob taetrum odorem insanabilis vulneris, remansit donec, ab Ulixe repetitus, cum eo Troiam pernavigavit et victoriam Graecis dedit. Hae fabulae de taetro odore fortasse ad sulphureas exhalationes volcani montis referri possunt.
Alimenta typica [recensere]
- Caseus Calathaci Lemnu
Notae [recensere]
- ↑ Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
- ↑ Apud antiquos auctores mulieres saepe Lemniades dicuntur, quasi "filiae Lemniorum"
- ↑ Volcanus dictus apud Romanos.
- ↑ Statius, Silvae III,1(131-133). Arnobius, Adversus nationes IV,24.
- ↑ Martialis, Epigrammata V,7.
- ↑ Apollonius Rhodius I,609-909. Valerius Flaccus, II,82-427. Apollodori bibliotheca I,9,17. Hyginus XV.
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |