Sanctus Eustratius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Eustratius
Δήμος Αγίου Ευστρατίου
Sanctus Eustratius (Greece)
Sanctus Eustratius
Sanctus Eustratius
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Boreale
Unitas regionalis Lemnos
Area 43.325 km²
Numerus incolarum 307
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 7 incolae per km²
Latitudo 39° 31' N
Longitudo 25° 0' E
Sedes administrativa Sanctus Eustratius
Pagina interretialis www.agios-efstratios.gov.gr/
2011 Dimos Agiou Efstratiou.png
Situs Sancti Eustratii in regione Aegaeo Boreali

Insula Sanctus Eustratius (Graece Άγιος Ευστράτιος (m. sg.)), ab incolis Ai Stratis (Άη Στράτης) vocata, est (una cum nonnullis insulis saxosis) demus Graeciae et pars regionalis Lemni unitatis in regione Aegaeo Boreali.

Nomen insula a Sancto Eustratio trahit, qui tempore iconoclastiae byzantinae imperatorem Leo III Isaurianum fugiens in insulam venerat.

Situs et loci natura[recensere | fontem recensere]

Sanctus Eustratius in Aegaeo mari fere 30 km a Lemno in meridiem, 60 km a Scyro in boreo-orientalem et 76 km a Lesbo in boreo-occidentalem versa sita est. Insula originis vulcanicae est, litoribus maxima ex parte arduis scopuli et antra inserta sunt. Insulae longitudinis 11 km et latitudinis maximae 6 km est area 42,08 km². Plures montes usque ad 300 m surgunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aspectus Sancti Eustratii

Vestigia variarum aetatum demonstrant insulam a tertio millenio a.C.n. usque ad tempus byzantinum inhabitatam esse. Propter crebras piratarum incursionibus, ut putatur, insula saeculo XV relicta est.

Cartographus Ottomanicus Piri Reis anno 1520 insulam non habitatam esse refert. Saeculo XVI loco portus hodierni denuo sedes collocatae sunt.

Terrae motus diei 19 Februarii anni 1968 fortitudine 7,2 per scalam Richterianam, cuius epicentrum ab insula in austro-occidentem versus fuit, portum locumque insulae medium paene ex toto delevit. Ecclesia Sancti Basilii anno 1727 aedificata (Άγιος Βασίλειος) fuit inter pauca aedficia, quae constiterunt. Vicus loco superiore rursus aedificatus est.

Commune Sancti Eustratii (Κοινότητα Αγίου Ευστρατίου) anno 1918 conditum est. Administratione anno 2010 reformata Sanctus Eustratius demus facta est (Δήμος Αγίου Ευστρατίου).

Locus relegationis[recensere | fontem recensere]

Inter annos 1928-1963 plurimi captivi politici in insulam remotam relegati sunt. 1936-1948 erant 300 captivi. Ex toto 6000 hominum, qui se regimini opposuerunt, relegati esse dicuntur. Captivi in tentoriis et casis ab ipsi aedificatis vivebant. Penuria victus et morbis multi mortui sunt. Inter captivos erant poetae scriptoresque Ioannes Ritsos, Tasos Lebadites, Costas Barnales et Nicos Caruzos, compositor Michael Theodoraces et actor Manos Catraces.

Politicus Euripidis Mpakirtzes bis in insulam relegatus est.

Varia[recensere | fontem recensere]

  • Scopuli et antra monacho monacho, cui generi exitus imminet, praesidium praebent.
  • Tota insula cum mari adiacente norma avium Europaea regio avibus protegendis declarata est, quod ibi rara avium genera incubant.
  • Plurimi incolae piscatu vivunt. Periegesis minimi momenti est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).