Methymna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Methymna (discretiva)

Methymna
Molyvos.jpg
Nomen vernaculare Μήθυμνα
IPA []
Regio Aegaeum Boreale
Unitas regionalis Lesbos
Demus Lesbos
Numerus incolarum 2433
(census anni 2001[1])
Latitudo 39° 22' N
Longitudo 26° 10' E
Cursuale
Situs Methymnae in Graecia
Methymna (Greece)
Methymna
Methymna

Methymna (Graece Μήθυμνα (f. sg)) est urbs 1667 incolarum (2001) in insula Lesbo septentrionali sita. Etsi publice nomine antiquo appellatur, sermone cottidiano saepe Molybos (Μόλυβος) dicitur, quod nomen a Medio Aevo in usu est. Ex administratione anno 2011 reformata Methymna est "unitas popularis" (Graece: δημοτική ενότητα) demi Lesbi.

Situs ac forma urbis[recensere | fontem recensere]

Urbs in septentrionali insulae litore sita est, fere 5 milibus maritimis (9.5 chiliometris) a continente Turcica distans, aversa tamen in monte aedificata, cuius cacumen arce mediaevali coronatur. 62 chiliometra a Mytilenis, insulae capite, in boreo-occidentalem versus et 6 chiliometra a Petra, loco balneari noto, in septentriones versus sita est.

Urbi, quae est autocinetis libera, sunt multae scalae, quae montem ascendunt, et agora, cuius vici frondibus tecti plurimis tabernis locum praebent - aspectus paene mediaevalis.

Forma domuum, quarum multae modo Turcico aedificatae a saeculo duodevicesimo repetunt, Imperium Ottomanicum admonent. Tabulatum inferius lapidibus non trullissis aedificatum est, superius ex tabularum compagine factum frontem inferioris - partim malis fultum - supereminens podium fenestris instructum efficit.

Ab urbe in occidentem versus parvus portus iacet, quo mole instructo pescatores utuntur.

Domus antiquae Methymnae
Aspectus a portu in arcem et urbem

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut a [1] Magistratu statistico Graeco(ΕΣΥΕ)] profertur (PDF, p. 234), census anni 2001

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!