Pittacus Mytilenaeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pittaci simulacrum aetatis posterioris

Pittacus Mytilenaeus (Graece: Πιττακὸς ὁ Μυτιληναῖος vel Πιττακὸς ὁ Λέσβιος) (circa 650 a.C.n.570) Hyrradii filius erat, unus ex septem sapientibus Graecis, strategus Mytilenaeus patriam amans, qui, Atheniensibus suam urbem Mytilenen petituris, eorum strategum Phrynonem provocavit ad monomachiam, ut victor illius certaminis bellum statuerit. Phryno consentit, quem Pittacus dein lato gladio occidit, ut omnes multam caedem vitent. Pittacus rectorem urbis ab civibus electus est, et decennium gubernabat, in quo legem versibus fecit, sicut fere "condemnandum est scelus factum ab ebrio cum supplicio duplice quam si ille esset sanus." Alia vox magna eius est: "Quicquid facis, fac bene."

Alii scriptores dicunt filium ei fuisse Tyrrhaeum. Fabula quaedam narrat quo interfecto, cum homocida ad Pittacum latus esset, Pittacum illum dimisisse, dicens "melius venia quam paenitentia." De qua re Heraclitus dicit in Pittaci potestate habitum homocidam, dein eum solutum esse Pittaco dicente "melius venia quam supplicium."

Pittacus ab F. Ursino tempore recentiori visus

Vide Etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pittacum spectant.