Roman numeral 10000 CC DD.svg

Vezirus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vezīrus, vazīrus vel vazirius (a nomine Persico, per linguam Arabicam transmisso, وزير wazīr) est regis sive sultani socius et administer omnium consiliorum. In temporibus Imperii Ottomanici Supremus Vezirus partes quasi Ministri Primarii agebat, et Concillium Imperiale ducebat.

Nonnullorum cultuum civilium mos erat veziros deficientes suplicio ultimo damnare. Selimus I, exempli gratia, septem veziros annis octo regnans capite damnavit.

In rebus litteraribus, vezirus qui funos clam ducit est locus sat tritus.

Eodem verbo nonnumquam redditur hodie verbum Aegyptium tɜty, quod magistratum persimillimum designat.