Bella Graeco-Persica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Persicum bellum narravit Herodotus Halicarnassensis, qui dictus fuit "historiae pater." In hoc bello, Graecorum et praesertim Atheniensium virtus memorandis facinoribus inclaruit.

Belli origo[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Seditio Ionica
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Obsessio Naxia (499 a.C.n.)

Athenienses opem tulerant incolis Mileti adversus Darium rebellantibus ; Darius, iratus Atheniensibus, Graeciam redigere in suam potestatem decrevit. Iussu eius, Datis et Artaphernes, praefecti classi quingentarum navium, ad Euboeam appulerunt. Persarum exercitus ducenta peditum millia et decem millia equitum numerabat. Atheniensibus, praeter Plataeensium civitatem, nulla auxilio fuit : ea mille misit militum, quorum adventu decem armatorum millia Atheniensibus completa sunt. Huic perparvo exercitui decem praetores praeerant, inter quos Miltiades, filius Cimonis, dux fortitudine et scientia rei militaris singularis.

Pugna Marathonis anno 492 a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Jean-Pierre Cortot, Miles nuntians victoriam Marathonis

Persae Atticam invaserant, et copias suas in campum Marathona deduxerant : is abest ab oppido Atheniensium circiter millia passuum decem. Athenienses, Miltiadis auctoritate impulsi, milites educunt ex urbe, locoque idoneo castra faciunt. Postero die, aciem instruunt sub radicibus montis Pentelici ; arbores multis locis stratae fuerant, quarum tractu equitatus hostium foret impeditus. Datis, fretus numero suorum, decem millia equitum produxit in peditatum Atheniensium. Athenienses summa alacritate proelium commiserunt, et ante iactum sagittarum, citatu gradu ad hostem venerunt. Ned audaciae eorum defuit eventus ; nam Persae victi sunt. Continuo unus ex Atheniensibus citatissimo cursu petiit Athenas, victoriam nuntiaturus. Ingressus Prytaneum, vix exclamaverat : "Gaudete, victores sumus," cum cecidit exanimis.
Pugna Marathonis nihil exstitit nobilius. Nulla enim unquam tam exigua manus tantas prostraverat copias. Persae perterriti profligatique non ad castra, sed in naves confugerunt. Eorum aiutor Hippias, tyrannus Atheniensis transfuga, in acie caesus, proditionis poenas luit. Ex Atheniensibus Themistocles adolescens, et Aristides et Aeschylus poeta rem strenue gesserant. Sed longe pulcherrimum virtutis et constantiae exemplum datum fuit a Cynegiro, Aeschyli fratre. Hic Barbaros fugientes persecutus, scapham hostibus onustam dextra manu tenuit, nec prius dimisit, quam manum amitteret. Tum quoque, amputata dextra, scapha sinistra comprehendit, quam et ipsam amisit. Postremo navem dentibus detinuit, usque ad extremum spiritum dolore invictus.

Miltiades[recensere | fontem recensere]

Miltiades, qui Athenas servaverat, tributus est honor talis : scilicet in tabula, in qua Marathonis victoria depicta fuit, effulgebat ante alias imago eius, pugnantes adhortantis et proelium committentis. In tanto duce summa erat, non modo Athenis, sed etiam apud omnes civitates auctoritas, et nobile nomen, et laus rei militaris maxima. Ille tamen proditionis accusatus fuit, et pecunia mulctatus ab ingratis civibus. Hanc pecuniam quod solvere non poterat, in vincula publica coniectus est, et in carcere, aeger vulneribus, diem obiit supremum. Athenienses autem postea culpae suae poenituit, et Miltiadi sepulchrum erectum est iuxta commilitonum tumulos in campo Marathonis.

Darius[recensere | fontem recensere]

Darius erat magnus imperator Persarum. Gentes Medorum, Lydorum, Babyloniorum et Persarum coniunxit sub imperio Persarum.

Xerxes[recensere | fontem recensere]

Darius novum bellum adversus Graecos parabat, cum decessit. Xerxes, Darii filius et successor, patris incoepta persecutus est. Bellum et mari et terra per quinquennium instruxit, et tantas collegit copias, quantas neque antea, neque postea quisquam habuit. Eius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam sequebantur duo millia onerariarum. Terrestres autem exercitus septingentorum millium peditum, equitum quadringentorum millium fuerunt. Diversissimae gentes, et innumeri populi sub signis Persarum militabant : Indi, Arabes, Chaldaei, Lydi, Aethiopes. Haec multitudo varia linguis, vestibus et armis, colluvio barbarorum erat, non iustus exercitus. Ceterum tanto agmini dux deerat.
Neque enim dux haberi poterat Xerxes, rex nullius virtutis aut prudentiae. In consilis stolide ferox, in periculis timidus erat ; et primus in fuga, postremus in proelio semper visus est. Vana superbia inflatus, non solum hominibus, sed etiam ipsi rerum naturae, velut dominus, imperare voluit. Montem Athon effosum ingenti labore mari aperuit, et pervium fecit suis navibus. Traiecturus copias ex Asia in Europam, iniecerat super Hellespontum pontem ratibus impositum. Pons vero tempestate quassatus fuit, et fluctibus dissolutus. Rex amens ira, trecentos flagellorum ictus mari infligi iussit, et compedes dari.

Themistocles[recensere | fontem recensere]

In bello adversus Xerxem, praecipuam laudem obtinuit Themistocles, electus dux ab Atheniensibus. Hic vir, quem "tropaea Miltiadis a somno suscitabant", non nimus promptus fuit in rebus gerendis quam excogitandis. Ille peritissimos rei navalis fecit Athenienses, quibus persuaserat ut classem navium centum pecunia publica aedificarent. Id autem mox saluti fuit universae Graeciae. Ubi primum Xerxis adventus nuntiatus est, Athenienses consuluerunt de rebus suis Pythiam, quae respondit eis : "Moenibus ligneis vos munite." Oraculi sententiam solus intellexit Themistocles. "Moenibus ligneis", inquit, "sacerdos Apollinis nihil aliud quam naves significat ; ergo naves conscendamus."
Consilio paruerunt Athenienses. Arce sacerdotibus senibusque tradita, reliquum oppidum deserunt. Ascendunt triremes cum mulieribus et pueris, suaque omnia asportant partim Salamina, partim Troezena. Troezenii profugos summa benignitate exceperunt. Quin etiam decreto dederunt pueris Atheniensium facultatem carpendi fructus in hortis et praediis publicis privatisque. Plutarchus scriptor nobis tradidit nomen auctoris huiusce decreti : optimus ille vir vocabatur Nicagoras.

Leonidas apud angustias Thermopylarum[recensere | fontem recensere]

David, Leonidas apud Thermopylas

At ceteris Graeciae civitatibus magis placuerat in terra dimicare. Itaque Leonidas, Lacedaemoniorum rex, cum trecentis civibus et sociis Thespiis, angustias Thermopylarum occupaverat. Xerxes, aspernatus Graecorum paucitatem, eos arma sibi tradere iussit ; regis respondit Leonidas : "Veni, ut ea capias." Per triduum multitudo Persarum frustra conata est aditus angustiarum superare ; sed, quarta die, montis cacumen tenuit, undi hosti imminebat. Tum Leonidas suos hortatus est his verbis : "Pergite animo forti, commilitones ; cras apud Inferos fortasse cenabimus." Noctu Lacedaemonii Barbarorum castra invadunt, caedunt sternuntque omnia ; tandem non victi, sed vincendo fatigati, inter ingentes hostium catervas occumbunt. Leonidas eiusque comites gloriam immortalem merito adepti sunt. Ad virtutem eorum celebrandam, hoc epigramma inscriptum est in saxo, haud procul ab eo loco ubi ceciderant :
"Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentes,
Dum sanctis patriae legibus obsequimur."

Themistocles et Eurybiades[recensere | fontem recensere]

Xerxes, Thermopylis expugnatis, Thespias, Plataeas et Athenas vacuas hominibus incendit. Non modo privatorum aedes et publica aedificia, sed etiam Deorum templa igne delevit. Flammis perterriti Athenienses non audebant manere in navibus, sed vehementer cupiebant classem deserere, ut domos ac penates defenderent. Themistocles unus restitit ceteris ducibus, et ipsi Eurybiadi, Lacedaemoniorum regi, qui summum imperium exercebat. Eurybiades, iratus, verbis invectus est in Themistoclem, et baculum in eum sustulit ; cui Atheniensis : "Percute," inquit, "sed audi." Et dedit consilium classem retinendi apud Salamina, ibique in freto perangusto Barbaros opperiendi. Deinde, ut Graeci ipsa necessitate cogerentur ad depugnandum, noctu servum fidelem ad Xerxem misit cum hoc nuntio : "Graeci discordantes parati sunt dilabi et fugere ; regi non erit difficile hostes universos opprimere, si eos quamprimum aggredietur."

Salaminiaca pugna[recensere | fontem recensere]

Hac re audita, rex barbarus, nullum dolum suspicatus, iussit postridie Persarum classem adversus Graecos procedere. Classis communis Graeciae trecentarum fuit navium, inter quas ducentae Atheniensium ; classis Persarum fuit paene quadruplex. Angustiis autem freti talis multitudo navium explicari vix poterat. Sic Barbari alienissimo sibi loco, adversarii contra opportunissimo confligebant. Graeci, paeana canentes, proelium ineunt coniuctis viribus. Leviores eorum triremes, agili remigio impulsae, premunt urgentque gravissimas Barbarorum carinas. Tum nautae graeci peritiores detrudunt in mare regis classiarios, telis obruunt, contis et remorum fragminibus percutiunt.

Persarum fuga[recensere | fontem recensere]

Attamen anceps erat proelium. Sed Iones, qui Persarum sub signis militabant, pugnae se paulatim subtrahere coeperunt. Ionum defectionem Persae circumspicientes trepidant, et ipsi in fugam vertuntur. Multae Phoenicum, Carum, Aegyptiorum captae sunt naves, multae submersae. Cedit ipsa Artemisia, regina Halicarnassi, quae inter primos duces bellum acerrime ciebat, virilem audaciam gerens. Interea, Xerxes, velut spectator pugnae, cum parte navium in littore remanserat. Ubi cladem suorum adspexit, terrore perculsus, Abydon cum paucis contendit, et, Hellesponto traiecto, in Asiam Mardonii consiliis reversus est. Salaminiaca victoria Graeciam a Persis, Europam a barbaria liberavit.

Pugna apud Plataeas[recensere | fontem recensere]

Devicta Persarum classe, supererat pedestris exercitus duce Mardonio. Is, et manu fortis et consilii plenus, praeerat ducentis peditum millibus, et viginti millibus equitum. Olyntho urbe expugnata, copias in Baeotiam transfert. Eo et Graecorum exercitus, qui centum millium fuit, illum secutus est, duce Pausania, Lacedaemonio. Apud Plataeas congressi sunt. Sed fortuna Xerxis cum duce non mutata est ; nam victus Mardonius in acie cecidit, et copiae eius deletae fuerunt. Eadem die, in Asia, sub monte Mycale, adversus Persas proelium commissum fuerat, et Athenienses, duce Xantippo, Periclis patre, alteram victoriam retulerant. At gloria confecti Persici belli penes Cimonem fuit, Miltiadis filium. Is terrestri navalique pugna, ad ostium fluminis Eurymedontis Xerxem superavit, et trepidum recipere se in regnum coegit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex Henrici Lantoine Epitome Historiae Graecae (1892).


Vide etiam[recensere | fontem recensere]