Lingua Hetthaea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Hetthaea
𒉈𒅆𒇷 nešili
Taxinomia: Linguae Indoeuropaea e familia Anatolica
Status: lingua exstincta
Sigla: 1 —, 2 hit, 3 hit
Usus
Aevum: saec. XVII - XIII a.C.n. florens
Situs: lingua olim Imperii Hetthaeorum officialis
ab eruditis recentioribus interpretata
Litterae: Litterae Hetthaeae
Scriptura: Scriptura cuneiformis
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Hetthaea nobis ex tabulis signis cuneiformibus insculptis nota est, quae tabulae Hattusae, quae iuxta vicum hodiernum Boğazkale sita erat, inventae sunt. Hattusas caput imperii Hetthaeorum erat quod circiter annis 1650 - 1200 ante Christum natum florebat. Hetthaei ipsi linguam nešili appellabant e pristino oppido principali Neša (ubi hodie Kültepe est).

Exemplum linguae Hetthaeae: regulae feriae quaedam, saeculo fere 14 a.C.n.

Lingua Hetthaea antiquissima linguarum Indoeuropaearum adhuc notarum est. Quae adhuc omnis octo casus linguae pristinae servat, praeterea et consonantem pharyngalem iam dudum a viris doctis postulatam (quae consonans vulgo, sed minus recte laryngalis vocatur) . Temporalium autem verborum formae minutae sunt, multa tempora verbis auxiliaribus formantur: e.g. tempus perfectum verbo ḫarkanzi (id est habere) cum participio. Duae coniugationes verborum sunt, quarum prima formas similes aliarum linguarum Indoeuropaearum habet (ut ēp-mi = "capio") et altera formas alias habet (ut ār-ḫi = "sto"); haec altera coniugatio fortasse similis est perfecto Graeco, secundum Jasanoff.

Linguae Hetthaeae cognatae sunt linguae Luvia, Lycia, Carica, Lydia aliaeque ab eruditis hodiernis in subfamiliam vel divisionem Anatolicam congessae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jasanoff, Jay. Hittite and the Indo-European Verb. Oxonii: Oxford University Press, 2005. ISBN 978-0199281985
  • Van den Hout, Theo. The Elements of Hittite. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 2012. ISBN 978-0521133005