Fridericus Syrup

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus Syrup anno 1927

Fridericus (Theod. Fridericus) Syrup (natus 9 Octobris 1881 oppido Lüchow (Saxonia Inferior), mortuus 31 Augusti 1945 in castris carceraliis Sovieticis Sachsenhausen apud Arausionis castrum) fuit vir publicus Germaniae nullius factionis.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius minister cursus publici fuit. Ipse post maturitatem acceptam Hannoverae, Monachii, Rostochii arti machinatoriae, iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1903 diploma machinatoris adeptus est, anno 1905 doctor promotus est. Tum minister publicus Borussiae factus est et in observandis societatibus et industria operam dedit. Eo officio ad annum 1918 fungebatur et tum etiam varia scripta de tutela opificum composuit. Bello Orbis Terrarum I finito Syryp in administerio Borussiae operam dedit, quod milites belli in vitam civilem reduceret. Anno 1920 praeses Magistratus Imperii ad conciliandos opifices factus est. Qui magistratus ab anno 1927 et auxilium opificiis opere carentibus tribuebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Syrup nunc et secretarius statalis in Administerio Imperii Laboris erat. Curtius de Schleicher cancellarius eum 3 Decembris 1932 etiam administrem laboris fecit, sed Adolphus Hitler successor eum 30 Ianuarii 1933 iterum praesidem magistratus laboris nominavit. Hoc officio fungens et contra Iudaicos cives acriter consuluit et opera gravia eos coegit. Anno 1938 Syrup acriter aegrotatus est et usque ad finem belli opus paene non pergere potuit.

De morte[recensere | fontem recensere]

Bello Orbis Terrarum II finito Berolini mansit, quamquam fugere ei licuerat, et a militibus Sovieticis captus est. In Castra carceralia Sachsenhausen missus paulo post mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]