Factio popularis Germanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Factio Theodisca Popularis (Theod. Deutsche Volkspartei (DVP)) inter annos 1918 et 1933 fuit atque paene continenter in consiliis ministrorum Rei Publicae Vimariana interfuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Certamen suffragiorum DVP mense Decembri anni 1924

DVP post casum monarchiae e factionibus progressionis (Fortschrittspartei) et Liberalibus Nationalibus (Nationalliberale) formatum est. Sed ii, qui ad sinistram contenderunt, aliam factionem, Factionem Theodiscam Democraticam (DDP) condiderunt. Dux factionis ab initio ad mortem anno 1929 Gustavus Stresemann erat. DVP, quamquam rem publicam negavit atque monarchiam restituendam in animo habebat, paene omnibus consiliis ministrorum ad annum 1931 interfuit, perumque cum SPD et Centrum vel DNVP. Suffragiis ad annum 1928 habitis semper 8 vel 10 per centum suffragiorum adepta est. Post mortem Stresemann Eduardus Dingeldey novus praeses electus est. Sed cum Depressio oeconomica magna in in Germania multos munere deponeret, DVP electione anni 1930 victa est. Anno 1932 et 1933 non plus quam 1 per centum suffragiorum accepit. 4 Iulii 1933 Nazistis urgentibus DVP ut ceterae factiones democraticae dissoluta est.

Sodales DVP clari[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]