Roman numeral 10000 CC DD.svg

Crux (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data Crucis constellationis
Nomen Crux (australis)
Genetivus Crucis (australis)
Abbreviatio Cru
Ascensio recta 11 h 56 min ad 12 h 58 min
Declinatio -55° 40´ ad -64° 40´
Area 68 gradus quadrati
ordo: 88
Videri potest inter +25° et −90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
4
Stella lucidissima,
Magnitudo
Acrux (α Cru)
0,8m
Constellationes finitimae
(a septem trionalibus
sensu negativo)
Centaurus
Musca

Crux australis quamvis sit parva, lucida tamen est notissimaque constellatio in caelo australi. Namque quattuor lucidissimae stellae crucem illustrem in caelo sitam fingunt. Constellatio media in Via Lactea videtur. Sub constellatione spectari potest nubes obscura, Saccus carboneus appellata.

De historia[recensere | fontem recensere]

Crux australis non est inter 48 constellationes temporum antiquorum. Iis temporibus quidem etiam in caelo septentrionali spectari poterat, sed stellae ad Centaurum constellationem attributae erant. Nunc praecessione Telluris ita in meridionem mota est ut non iam in hemisphaera septentrionali spectari possit.

Saeculo XVI, nautae Europaeae maria australia perlustrantes hanc constellationem nominabant, qua utebantur ut viam invenirent, cum axis directa polum caelestem australem despectet.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Crucis
Stella Magnitudo Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
Classis spectralis
Acrux (α Cru) 0,77 -4,19 321 B0.5 IV + B2 IV + B4
Mimosa (β Cru) 1,25 -3,92 353 B0.5 III
Gacrux (γ Cru) 1,59 -0,56 88 M4 III + A3
δ Cru 2,79 -2,45 364 B2 IV
ε Cru 3,59 -0,63 228 K3/K4 III

N. b. : Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.

Stella lucidissima, Acrux (α Crucis) candida stella multiplex 370 spatia lucis annuae remota est (v. i.). Duae stellae Acrucis lucidissimae stellae classium spectralium B1 vel B2 sunt, tertia e classe B4 est. Eae iam in parvo telescopio disiungi possunt.

  • Mimosa (β Cru), ca. 400 sla remota, e classe spectrali B0 est.
  • Gacrux (γ Cru) stella duplex 120 spatia lucis annuae remota est, altera classis M3, altera A3 est. Intervallum harum stellarum 128 arcus secundae est ut facile disiungantur.
  • ε Crucis stella variabilis est, cuius magnitudo inter 3,4 et 4,0m variat. Quae 150 spatia lucis annuae remota classis spectralis K3 III est.

Si a Cruce ad meridiem et occidentem spectas, invenies claram nebulam obscuram Saccum Carboneum appellatam. Quae nubes e gaso ac pulvere constans 2.000 sla remota est.

Vexilla Crucem Australem monstrantia[recensere | fontem recensere]

Res publicae Australia, Samoa, Nova Zelandia, Papua Nova Guinea, et Brasilia necnon regiones Australiae Victoria, Australiae Capitis Regio, et Regio Septentrionalis, crucem in vexillis suis monstrant. Etiam Insula Natalicia, pars Australiae in Oceano Indico, crucem in vexillo proprio non publico praebet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Crux septentrionalis