Roman numeral 10000 CC DD.svg

Corona Australis (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data Coronae Australis constellationis
Nomen Corona Australis
Genetivus Coronae Australis
Abbreviatio CrA
Ascensio recta 17 h 58 min ad 19 h 19 min
Declinatio -36°45´ ad -45°30´
Area 128 gradus quadrati
ordo: 80
Videri potest inter +44° ac −90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
nullae
Stella lucidissima,
Magnitudo
Alfecca Meridiana
(α CrA)
4,1m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Sagittarius
Scorpio
Ara
Telescopium

Corona Australis parva quaedam constellatio caeli australis est, quae sub australi parte Sagittarii constellationis videri potest. Stellae huius sideris, quarum lucidissimae tantum quartae magnitudinis sunt, arcum in caelo situm faciunt.

Corona Australis iam in temporibus antiquis a Ptolemaeo memorata est. In altera parte caeli etiam Corona Borealis constellatio inveniri potest.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Coronae Australis
Stella Nomen Magnitudo
α CrA Alfecca Meridiana 4,1m
β CrA 4,1m
γ CrA 4,2m
δ CrA 4,6m
ε CrA 4,7 ad 5,0m
ζ CrA 4,8m
κ CrA 5,2m

Stella lucidissima Alfecca Meridiana (α Coronae Australis) circiter 130 spatia lucis annuae a Sole remota est. Ea stella classis spectralis A2 V candida splendet. Alfecca in lingua Arabica fracta significat.

  • β CrA, 508 spatia lucis annuae remota stella lutea classis spectralis K0 II/III est.
  • γ CrA, 58 sla remota stella duplex est. Vtraque stella classis spectralis F8 est.
  • δ CrA 175 sla remota stella lutea parva classis spectralis K1 III est.
  • ε CrA, 98 sla remota stella mutans classis F3 IV/V est.
  • ζ CrA, 184 sla remota candida stella classis A0 Vn est.
  • κ CrA 500 sla remota stella duplex est. Altera stella classis spectralis B9 est, altera A0.

Cumuli stellarum[recensere | fontem recensere]

Cumulus stellarum globosus NGC 6541 circiter 22.000 spatia lucis annuae remotus est. Per telescopium (minimum 15 cm aperturae) stellae singulae discerni possunt. Qui cumulus inter annos 1834 et 1838 ab Iohanne Herschel inventus est.