Norma (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data Normae constellationis
Nomen Norma
Genetivus Normae
Abbreviatio Nor
Ascensio recta 15 h 12 min ad 16 h 36 min
Declinatio -60° ad -42°
Area 165 gradus quadrati
Ordo 74
Videri potest inter +30° ac -90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
nullae
Stella lucidissima,
Magnitudo
γ2 Nor,
4,02m
Amnis meteorum Gamma Normidae
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Scorpius
Lupus
Circinus
Triangulum Australe
Ara

Norma constellatio in caelo australi sita est. Quae primum anno 1752 a Nicolao Ludovico de Lacaille astronomo Francogallico descripta est.

Quae constellatio cum finibus constellationum mutatis minuta sit (et vice versa constellatio Scorpius aucta), hodie non iam stellas α et β continet. Stellae α et β Normae quartae magnitudinis stellae sunt, hodie deinde N vel H Scorpii appellatae. Stella lucidissima nunc γ2 Normae est (magnitudine 4,02 mag).

In Norma constellatione praeter Viam lacteam imprimis quidam Cumulus galaxiarum situs est, qui Cumulus Normae vocatur (Abell 3627). Is cumulus galaxiarum circiter 2000 centena milia sla remotus in medio illius Adtractoris Magni est. Cumulus in parte meridionali ad orientem vergenti constellationis situs est in vicinitate Trianguli Australis.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Normae