Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ara (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data Arae constellationis
Nomen Ara
Ara constellatio Ara constellatio
Genetivus Arae
Abbreviatio Ara
Situs in caeli linea aequinoctiali
Ascensio recta 16 h 34 min ad 18 h 10 min
Declinatio -67° 41' ad -45° 29'
Area 237 gradus quadrati
Videri potest inter -90° ac +25°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
2
Stella lucidissima,
Magnitudo
β Ara,
2,85m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Corona Australis
Scorpius
Norma
Triangulum Australe
Pavo
Telescopium

Ara constellatio in caelo nocturno australi sita est. Facile et bene sub Scorpione constellatione spectari potest.

Ara inter 48 constellationes temporum antiquorum numeratur, quae iam a Ptolemaeo illo astronomo Graeco descriptae sunt.

Nomen Arae ab Eudoxo Cnidensi philosopho naturae mathematicoque quarti ante Christum natum saeculi datum est.

De mythologia[recensere | fontem recensere]

Secundum Eudoxum sidus eam aram significat, in qua Chiro ille Centaurus lupum immolavisse dicitur. Et Chiro et lupus item sidera facti sunt, nempe Centaurus et Lupus.

Apud alios scriptum videmus eam esse aram a Vulcano exstructam, ubi di foedus contra Titanos fecerunt.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Arae

β Arae, quae stella lucidissima Arae constellartionis est, circiter 800 spatia luci annuae a Sole nostro remota est. In classe spectrali K3 est.

μ Arae e classe spectrali G5 V tantum 49,82 sla remota est. Minimum tres planetae circum eam stellam revolvere putantur, quorum unus saxosus esse existimatur.

In Ara constellatione Via lactea sita est. Multi cumuli stellarum iam parvis telescopiis optime spectari possunt.