Caelum (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Caelum (discretiva)

Data Caeli constellationis
Nomen Caelum
Genetivus Caeli
Abbreviatio Cae
Ascensio recta 4 h 19 min ad 5 h 05 min
Declinatio -27° 00´ ad -48° 45´
Area 125 gradus quadrati
ordo: 81
Videri potest inter +41° ac -90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
nullae
Stella lucidissima,
Magnitudo
α Caeli,
4,5m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Lepus
Eridanus
Horologium
Dorado
Pictor
Columba

Caelum vel coelum constellatio haud clara in caelo australi sita est.

Spectari potest sub Lepore atque in orientali parte Eridani. Quattuor stellae lineam camuram fingunt, cuius lucidissima, α Caeli, tantum magnitudinis 4,5m est.

Nominata est ab astronomo Francogallico Nicolao L. de Lacaille saeculo XVIII, qui nonnullas regiones caeli australis nominibus machinationum vel instrumentorum affecit. Eam constellationem primo Caela Sculptoris vocavit, quod instrumentum incisionis ad chalcographias vel chalybographias faciendas aptum est.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Caeli

α Cae (vel HD 29875) est stella classis spectralis F2 V, 66 sla (= 20 parsec) remota.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Caelum spectant.