Canberra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Canberra
Canberra parliamentary axis.JPG
Nomina Latina alia

Camberra[1]Lateinische Nachrichten - Nuntii Latini apud www.interrete.de

Res politicae
Natio
Territorium
Australia
Territorium Capitale Australianum
Condita 12 Martii 1913
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

805·6 km²
km²
— km²
Numerus incolarum 2004
 - Spissitudo
323 645
401 incolae/km²
Coordinata 35° 16′ 58″ Merid., 149° 07′ 53″ Ort.
Altitudo 550–700 m

Canberra est caput Australiae, sita in Territorio Capitali Australiano. Habet 345 000 incolas. Urbs anno 1913 condita est.

Australiani habent nomen iocosum 'Capitalis Silvestris' (Anglice: The Bush Capital) quia procul urbibus magnis Sydneio Melburnaque iacet et sic quadam tranquillitate vitae fruitur. Porro, celebrissima est in tota Australia ob leges solutae (id est, solutae prae legibus ceterarum provinciarum regionumque Australiae) de venditione emptione ignium artificiosorum libellorumque pornographicorum. Haec fama non est omnino accurata, sed nihilominus permanet et plurimorum Australianorum cognitionem Canberrae informat.

Canberra est sedes gubernationis foederalis Australianae. Aedes Parlamenti Foederalis, domus officiales Gubernatoris Generalis (vulgo: Yarralumla) et Primi Ministri ('The Lodge') et Basilica Tribunalis Alti in Canberra inveniri possunt, praeterea diversa opera monumentaque civilia velut Monumentum Bellicum Australianum, Pinacotheca Nationalis Australiana, Pinacotheca Imaginaria Nationalis Australiana, Bibliotheca Nationalis Australiana, Museum Nationale Australianum, Moneta Australiana, Tabulae Nationales, et Universitas Nationalis Australiana.

Universitas[recensere | fontem recensere]

Universitas Nationalis Australiae anno 1947 Canberrae constituta est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Canberra spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!