Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hydra (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data Hydrae constellationis
Nomen Hydra
Genetivus Hydrae
Abbreviatio Hya
Ascensio recta 8 h 00 min ad 15 h 00 min
Declinatio -35° ad +7°
Area 1303 gradus quadrati
ordo: 1
Videri potest inter +60° ac -90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
1
Stella lucidissima,
Magnitudo
Cor Hydrae (Alphard / α Hydrae),
0,46m
Amnis meteorum Hydraidae
Sigma-Hydridae
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Crater
Sextans
Leo
Cancer
Canis Minor
Monoceros
Puppis
Pyxis
Antlia
Centaurus
Lupus
Libra
Virgo
Corvus

Hydra maxima constellatio in caelo nocturno sita est. Quam invenies sub zodiis Cancro, Leone Virgineque. Quamvis Hydra constellatio tam ampla sit, tamen non ita illustris est, cum pleraeque eius stellae non lucidiores sint. Sola Alphard 2,0m tertiam magnitudinem superat. Alphard e lingua Arabica derivata est; al farad Latine Solitarius significat. Nomen stellae etiam Calb el afarad est, scilicet cor solitarii significans. Inde etiam nomen Latinum Cor Hydrae exstat.

De historia[recensere | fontem recensere]

Hydra iam temporibus antiquis descripta et a Ptolemaeo astronomo commemorata est.

De mythologia[recensere | fontem recensere]

In mythologia Graeca duae inter se differentes fabulae exstant:
Secundum alteram Hydra belua multis capitibus affecta est, quae paludes circum Lernam oppidum sitas depopulavit. Hercules heros mandatus erat, ut bestiam feram interficeret. Herculi autem animadvertendum erat unicuique capiti Hydrae gladii ictu abscisso duo nova crescere. Simul heros a cancro ingenti petebatur. Cancri quidem caput Hercules calcando destruere potuit, Hydram autem non nisi Ioalo consobrino adiuvante vincebat. Qui materia collecta ac allata, cum Hercules unum caput beluae abscidit, vulnus igne ussit, ut nullum caput novum crescere posset. Inde et Hydra et Cancer a deis constellationes factae sunt.
Secundum alteram Hydra ad constellationes Corvum et Cratera pertinet: Aliquando Apollo deus corvum emisit, qui aquam fontis frigidi Iovi arcesseret. Corvus cratera aurea capta ad fontem volabat. In itinere ficum poma immatura gerentem invenit. Quamvis ab Apolline iussus esset, ne tempus perderet, corvus nonnullos dies exspectavit, donec fici maturi fuerunt, quos tunc devoravit. Deinde ne poenam daret, hydra capta ad Apollinem volavit aiens hydram sibi viam interclusisse, ut nunc demum reverti potuisset. Apollo mendacium animadvertens corvum una cum hydra ac cratere monumenti instar ad sidera sustulit.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Hydrae

Cor Hydrae (Alphard) stella aranciorubri coloris est cuius luminositas 115plum Solis nostri est. Ea circiter 85 spatia lucis annuae remota est.
U Hydrae stella variabilis circiter 2.000 spatia lucia annuae remota est, cuius magnitudo periodo 450 dierum variat. In maximo habet 4,7m ut oculo nudo spectari possit. In minimo modo 6,2m habet, ut tantum telescopio videri possit. In minimo rutilo colore est.
V Hydrae stella rutilo quoque colore magnitudinem inter 6,5m et 12,5m variat.
R Hydrae etiam stella variabilis est, quae in numero Mirae similium stellarum habetur. Ca. 500 sla remota est. Eius magnitudo inter 4,0m et 10,0m variat. Variationes periodum circiter 387 dierum habent. Scriptum autem videmus periodum saeculo XVIII longiorem (circiter 500 dierum) fuisse.
HR 3862 (nonnumquam I Hydrae vocata, sed I Hya etiam stella remotior est) et HR 3750 stellae Soli nostro similes sunt quae 48,53 et 102 sla remotae sunt.


Stella Magnitudo Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
Classis spectralis
Alphard (α Hya) 1,99 -1,69 177 K3 III
γ Hya 2,99 -0,05 132 G8 III
ζ Hya 3,11 -0,21 151 G8 III-IV
ν Hya 3,11 -0,03 139 K0/K1 III
π Hya 3,25 0,79 101 K2 III
ε Hya 3,38 0,29 135 G0 III-IV
χ Hya 3,54 0,55 129 G8 III
λ Hya 3,61 0,88 115 K0 III
μ Hya 3,83 -0,58 248 K4 III
θ Hya 3,89 0,91 129 B9.5 V
ι Hya 3,90 -0,74 276 K3 III var
C Hya 3,91 0,99 125 A0 V
υ1 Hya 4,11 -0,51 274 G6/G8 III
δ Hya 4,14 0,44 179 A1 Vnn
β Hya 4,29 -0,96 365 A p Si
η Hya 4,30 -1,48 467 B3 V...
58 Hya 4,42 -0,44 305 K3 III
Al Minliar al Shuia (σ Hya) 4,45 -0,72 353 K2 III
τ2 Hya 4,54 -1,20 459 A3 V
τ1 Hya 4,59 3,43 56 F6 V
υ2 Hya 4,60 -0,05 277 B8 V
F Hya 4,63 -1,71 604 G2 Ib
HR 3834 4,68 0,06 274 K3 III
ο Hya 4,70 -1,21 495 B9 V
G Hya 4,72 1,06 176 K1 III
I Hya 4,76 -1,16 497 B5 V
26 Hya 4,77 -0,19 320 G8 III
51 Hya 4,78 1,14 175 K3 III
27 Hya 4,80 0,43 244 F5 V+...
9 Hya 4,87 0,89 204 K0 IIICN...
HR 3919 4,87 -0,19 336 K2 III
HR 4162 4,87 -0,97 480 M1 III
U Hya 4,89 -1,16 528 C
φ3 Hya 4,91 0,72 225 G8 III
χ1 Hya 4,92 1,73 142 F3 IV/V
HR 3862 (etiam I Hya vocata) 4,93 4,07 49 G0 V
HR 3923 4,94 -1,74 706 K5 III
ψ Hya 4,94 0,69 231 K0 III
R Hya 4,97 -3,98 2014 M5/M7 e
52 Hya 4,97 -0,56 416 B7/B8 V
6 Hya 4,98 -0,57 419 K3 III
ω Hya 4,99 -2,86 1213 K2 II-III
HR 3808 5,02 -0,03 334 K0 III
κ Hya 5,07 -0,92 515 B4 IV/V
50 Hya 5,07 0,83 229 K2 III
44 Hya 5,08 -1,36 633 K5 III
HR 4532 5,10 -0,72 477 M4 III
HR 4449 5,13 -0,58 453 M1/M2 III
54 Hya 5,15 2,73 99 F0 V + G/K
47 Hya 5,20 0,11 339 B8 V
HR 4503 5,2 -0,40 430 K5 III
HR 4251 5,23 2,75 102 F6 V
56 Hya 5,23 0,19 332 G8/K0 III
23 Hya 5,24 0,58 279 K2 III
HR 4558 5,26 0,48 295 G8 III
HR 3486 5,28 0,19 339 A3 V
14 Hya 5,30 -0,34 438 B9 MNp...
HR 3991 5,3 3,12 89 F2/F3 IV/V
HR 3212 5,36 0,43 316 G8 III
HR 3750 5,38 2,91 102 G2 V
HR 4803 5,41 2,72 113 F0 V
HR 4334 5,43 1,61 190 A1 V
HR 4214 5,44 1,30 219 A3 V
HR 4839 5,46 0,03 397 K3 III
HR 5265 5,47 -0,15 434 K2/K3 III
20 Hya 5,47 -1,00 642 G8 II
24 Hya 5,49 -1,14 690 B9 III

N. b. : Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.