Gradus quadratus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gradus quadratus est unitas ex septuagesimis annis saeculi vicesimi inveterata, quae tamen in astronomia adhuc adhibetur mensura, quae extensionem rei caelestis in caelo visam indicet.

Totus orbis caelestis tenet 3602/π (circiter 41252.96) gradus quadrati. Extensio rei caelestis ea pars orbis caelestis est, quam res tegit, quae pars si 41252.96 multiplicatur, area gradibus quadratis mensa accipitur. Si angulus parvus est, gradibus quadratis instar mensurae areae ratiocinari potes. Id est rem unum gradum longam unumque gradum latam circiter unum gradum quadratum tegere.

Unitas hodierna steradians vocatur. Unus gradus quadratus aequat (π/180)2 (circiter 0.0003046174) sr (steradiantibus).

Vide[recensere | fontem recensere]

Magnitudo (Astronomia)