Reticulum (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data Reticuli constellationis
Nomen Reticulum
Genetivus Reticuli
Abbreviatio Ret
Ascensio recta 3 h 13 min ad 4 h 37 min
Declinatio -67° ad -52°
Area 114 gradus quadrati
ordo: 82
videri potest inter -90° ac +23°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
nullae
Stella lucidissima,
Magnitudo
α Ret,
3,33m
Constellationes finitimae
(a 7 trionalibus
sensu negativo)
Horologium
Hydrus
Dorado

Reticulum constellatio in caelo australi sita est. Prope Nebulam Magellanam Magnam ad septentrionales spectat. Quattuor stellae rhombum fingunt. Itaque primo Rhombus appellata erat.

De historia[recensere | fontem recensere]

Constellatio anno 1624 a Silesico scriptore Iacobo Bartschio primum commemorata est. Anno 1752 Nicolaus Ludovicus de Lacaille astronomus Francogallicus nomen in „Reticulum Rhomboidalis“ commutavit. Quod non rete parvum significat, sed instrumentum astronomicum, nempe planum vitreum recticulo insculptum, quod ante ocular ponendum est. Lacaille nonnullis constellationibus nomina instrumentorum dedit.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Reticuli

ζ Reticuli systema stellarum duplicum circiter 39 spatia lucis annuae remotum est. Cum stellae 310" arcus secundos distent, stellae etiam oculis nudis dividi possunt. Altera stella 39,40 sla remota est, altera 39,53 sla; ita circum 9000 unitates astronomicas (ua) distant. ζ1 Ret classis spectralis G2.5 V est, ζ2 Ret G1-2 V.

Orientes ab analysi controversa tabulae, quae visa a pari hominum (Bettina ac Barney Hill) postea sub hypnosi memorata est, nonnulli ovni (obiectum volatile non identificatum) coniurationum doctrinae sectatores in Tellure existimant ζ2 Ret portum patrium quorundam animalium per spatium vacuum vagantium obtinere (quos "Canos" vocant). Apparet illos Canos Tellurem vistavisse ut homines explorandi aliarumque causarum nefariarum gratia abducerent. Quorum unum vehiculorum Roswelli in regione Novi Mexici terram calamitose appulisse dicitur, quam rem magistratus Civitatum Confoederatarum celare voluisse feruntur.

Stella Magnitudo Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
Classis spectralis
α Ret 3,33 -0,17 163 G7 III
β Ret 3,84 1,41 100 K0 IV SB
ε Ret 4,44 3,14 59 K2 IV
γ Ret 4,48 -1,41 491 M4 III
δ Ret 4,56 -1,5 530 M2 III
κ Ret 4,71 3,05 70 F5 IV-V
ι Ret 4,97 -0,06 331 K4 III
ζ2/1 Ret 5,24 4,83 39 G1 V + G2.5 V
η Ret 5,24 -0,09 380 G7 III
HR 1340 5,45 0,88 267 K0 III

N. b. : Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.