Roman numeral 10000 CC DD.svg

Scutum (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Scutum (discretiva)

Data Scuti constellationis
Nomen Scutum
Genetivus Scuti
Abbreviatio Sct
Ascensio recta 19 h
Declinatio -10°
Area 109 gradus quadrati
Videri potest inter -90° ac +70°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
nullae
Stella lucidissima,
Magnitudo
α Sct,
3,85m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Serpens
Sagittarius
Aquila

Scutum (Scutum Sobiescianum) minima constellatio ad caeli lineam aequinoctialem sita est.

Anno 1690 in libro Firmamentum Sobiescianum ab Iohanne Hevelio descripta regique Polonico Iano III. Sobiescio (1629 - 1696) dedicata est. Constellatio regis Scutum significans ab initio Scutum Sobiescianum vocabatur. Inde unica constellatio est quae nomen de homine recenti traxit.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Scuti
  • δ Scuti stella gigas pulsans generis F2 IIIp est: Luminositas stellae inter 4,60m et 4,70m intra aliquot horas variat. (Sunt pulsationes variae variarum periodum.) δ Sct duas stellas comitantes habet, quae a stella principali 870 vel 3000 ua remotae sunt. Systema δ Sct a Sole 187 sla remotum est.