Bootes (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data sideris Bootis
Nomen Bootes
Genetivus Bootis
Abbreviatio Boo
Ascensio recta 13 h 35 min ad 15 h 50 min
Declinatio +8° ad +55°
Area 907 gradus quadrati
ordo: 13
Videri potest inter +90° ac −50°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
3
Stella lucidissima,
Magnitudo
Arcturus (α Bootis),
-0.04m
Meteorum amnes Quadrantidae,
Bootidae
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Draco
Ursa Maior
Coma Berenices
Virgo
Libra
Serpens
Corona Borealis
Hercules
Tabula constellationis

Bootes est sidus praeclarum in caelo septentrionali, quod inter Herculem et Virginem constat. Si (Ursae Maioris spectas stellas curri temonem significantes, Arcturum stellam Bootis lucidissimam ultra temonem convenis.

Arcturus est gigas rubra quae 36 annuae lucis spatia remota 30plum diametri Solis nostri habet. Arcturus in classe spectrali K2 IIIp est, cuius motio propria praeter Solem ab astronomo Edmundo Halley inventa est. Arcturus lucidissima stella caeli septentrionalis est eademque inter lucidissimas stellas totius caeli quartum locum tenet. Una cum Spica et Denebula triangulum vernale format.

Finibus publicis constellationum hodiernarum ab instituto IAU nominato definitis duae veteres constellationes abolitae sunt, nempe Quadrans Muri ad septentriones Draconemque spectans et Mons Maenalus ad meridiem Virginemque spectans.

Bootes iam inter 48 constellationes temporum antiquorum descriptum est, quae Claudius Ptolemaeus in libro suo commemorat.

Bootes Graece agitator iumentorum est.

Nomen pristinum constellationis est Arctophylax (Graece, 'pastor ursae' significat), quod nomen ex eo ortum est quod Arcturus stella principalis Ursae maioris "caudam" sequi videtur.

Arcturi nomen e lingua Arabica ortum est 'venatorem ursam intuentem' significans.

De Mythologia[recensere | fontem recensere]

Bootes Arcas, Iovis filius Callistusque, significare dicitur.

Alii eum Philomelem, filium Iasonis Demeteros, inventorem et curri et aratri, esse dicunt.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Bootis
Stella Nomen Magnitudo Intervallum
in sla
Classis spectralis
16, α Boo Arcturus -0.04m 36 K2 III p
42, β Boo Neccar 3.5m 219 G8 III
27, γ Boo Ceginus 3,0m–2,35m 85 A7 III var
36 ε Boo Izar, Pulcherrima 2.4m 210 A0 V
8, η Boo Muphrid 2.7m 37 G0 IV
θ Boo Asellus Primus 4.04m
ι Boo Asellus Secundus 4.75m
κ Boo Asellus Tertius 6.62m
51, μ1 Boo Alcalurops < 4.2m
38 Boo Falx Italica, Marrha, Merga 5.76m

Pulcherrima (vel Izar) stella duplex circiter 150 spatia lucis annuae remota est. Per telescopium stella lutea lucida videri potest quae a stella caerulea comitatur. Quod systema stellarum duplicum inter pulcherrima dici solet.

Amnes meteorum[recensere | fontem recensere]

Per Bootem Quadrantidae meteores volant, qui Nonis Ianuariis maxime videri possunt. Tum inter 40 et 200 meteores altera quoque hora spectandi sunt.

Nomen huius amnis ortum est de constellatione inveterata Muri Quadrante olim Booti finitima.

Roman numeral 10000 CC DD.svg