Triangulum (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data sideris Trianguli
Nomen Triangulum
Genetivus Trianguli
Abbreviatio Tri
Ascensio recta 1 h 31 min ad 2 h 51 min
Declinatio +37° 20' ad +25° 35'
Area 132 gradus quadrati
ordo: 79
Videri potest inter -50° ac +90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
1
Stella lucidissima,
Magnitudo
β Tri,
3.0m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Andromeda
Pisces
Aries
Perseus

Triangulum est sidus non ita spectabilis caeli septentrionalis. Tribus e stellis constat quarum una tertiae magnitudinis est. Sed etiam aliae stellae non tam lucidae huic constellationi insunt e quibus Iohannes Hevelius Triangulum Minorem constellationem fecit, quae res autem posteris non placuit ut Triangulum Minor non sit inter constellationes ubique acceptas.

In caeli hemisphaera australi alterum triangulum invenitur, nempe Triangulum Australe.

Triangulum iam inter 48 constellationes temporum antiquorum a Claudio Ptolemaeo commemoratas erat. Apud Graecos Trigonon vel Deltoton nominabatur. Nomen stellae Ras al Muthallath (quae secundum splendore locum tenet) Arabicae originis est, 'Caput Trianguli' significans.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Trianguli
Stella Magnitudo Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
Classis spectralis
β Tri 3,00 0.09 124 A5 III
Caput Trianguli (α Tri) 3.42 1,95 64 F6 IV
γ Tri 4,03 1.24 118 A1 Vnn
δ Tri 4,84 4.66 35 G0 V + M5 V
6 Tri 4,94 0.08 305 F4 V comp SB
14 Tri 5,15 -0.25 392 K5 III
7 Tri 5,25 0.48 293 A0 V
10 Tri 5,29 0.13 350 A2 V
12 Tri 5,29 1.90 155 F0 III
R Tri 5,30* -2.70 1300 M4 IIIe - M8 e
15 Tri 5,38 1.40 204 M3 III
ε Tri 5,50 0.22 370 A2 V

*In maximo splendore

Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.

Nebulae[recensere | fontem recensere]

In Triangulo Nebula Trianguli (M33) est, 23 centena milia spatiorum lucis annuae remota. Praeter Nebulam Andromedae proxima galaxias maior est. Una cum Nebula Andromedae atque Via lactea nostra necnon multis parvis galaxiis Turmam localem fingunt. Nebula Trianguli anno 1764 a Carolo Messier inventa est.

Roman numeral 10000 CC DD.svg