Pictor (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data Pictoris constellationis
Nomen Pictor
Genetivus Pictoris
Abbreviatio Pic
Ascensio recta 4 h 32 min ad 6 h 52 min
Declinatio -64° 9' ad -42° 47'
Area 247 gradus quadrati
ordo: 59
Videri potest inter -90° ac +25°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
nullae
Stella lucidissima,
Magnitudo
α Pic,
3,27m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Columba
Caelum
Dorado
Volans
Carina
Puppis

Pictor parva quaedam constellatio in caelo australi sita est, quae primum a Lacaille descripta est.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Pictoris

Stella lucidissima α Pictoris tantum magnitudinem 3,27m habet. Illa stella classis spectralis A7 IV caeruleam candidamque lucem emittit terque maior et diametro et pondere quadragesiensque lucidior Sole nostro est. Ea stella 99 spatia lucis annuae remota est.

β Pictoris (magnitudinis 3,85m; classis spectralis A3 V) nota est, cum anno 1984 orbis pulveris eam circumiens (diametri: 40 ua) primum recte spectatus est. Qui orbis systema planetarum exordiens sit. Fortasse etiam duo planetae exstant.

Stella Kapteyn (HD 33793) pumilio rubra est, quae tantum 12.76 spatia lucis annuae remota est. Haec stella anno 1898 a Iacobo Kapteyn inventa est.